AAS 1 (1909), p. 23

§ 4. In unoquoque turno, seu Auditorum coetu, Praeses est semper
Auditor cui prior locus competit.
§ 5 . Si quis infirmitate aut alia iusta causa impeditus partem in iudicando
in suo turno habere non possit, praevio Decani decreto, eum supplet
primus Auditor liber, non proximi quidem turni, sed alterius subsequentis.

Quod si opus sit tertia rotali sententia, impeditum Auditorem supplet
decimus Rotalis, vel alius qui partem in tribus turnis non habet.
§ 6. Auditor ob impedimentum alterius Rotalis suffectus, etsi senior,
Praeses turni esse non potest, quoties causa iam coepta sit, et Praeses
alius constitutus.

• • • Can. 13.

Circa vacationes rotale tribunal eiusque administri eadem utentur
regula ac cetera Sanctae Sedis Officia.

CAP. II. - DE COMPETENTIA SACRAE ROMANAE ROTAE

Can. 14.

§ 1. Sacra Rota iudicat in prima instantia causas, quas sive motu
proprio, sive ad instantiam partium Romanus Pontifex ad suum tribunal
a vocaverit, et sacrae Rotae commiserit; easque, si opus sit, ac nisi aliter
cautum sit in commissionis rescripto, iudicat quoque in secunda et in
tertia instantia, ope turnorum subsequentium iuxta praescripta can. 12.
§ 2. Iudicat in secunda instantia causas quae a tribunali Emi Urbis
Vicarii et ab aliis Ordinariorum tribunalibus in primo gradu diiudicatae
fuerint, et ad Sanctam Sedem per appellationem legitimam deferuntur.
Itemque eas iudicat, si opus sit, etiam in tertia iuxta modum in can. 12
praescriptum.
§ 3. Iudicat denique in ultima instantia causas ab Ordinariis et ab
aliis quibusvis tribunalibus in secundo vel ulteriori gradu iam cognitas,
quae in rem iudicatam non transierint, et per legitimam appellationem ad
Sanctam Sedem deferuntur.
§ 4. Videt quoque de recursibus pro restitutione in integrum a sententiis
quibusvis, quae transierint in rem iudicatam et remedium invenire
non possunt apud iudicem secundae instantiae iuxta titulum De r est. in
integr.: dummodo tamen non agatur de re iudicata ex sententia sacrae
Romanae Rotae: et in his iudicat tum de forma, tum de merito.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.