AAS 1 (1909), p. 25

libellus aut litterae commissoriae ex Decani mandato transmittuntur Auditorum
turno, ad quem spectat iudicium in ordine et vice sua iuxta praecedentem
can. 12; turnus autem, assumpta causa, procedit ad eius examen
iuxta ordinarias iuris, normas.
§ 2. Quod si commissio iudicandi facta sit, non in forma ordinaria, sed
speciali, idest videntibus quinque, vel septem, vel omnibus Auditoribus,
aut dumtaxat,pro voto; sacra Rota servare in primis.debet commissionis
formam iuxta tenorem rescripti, et in reliquis iuxta regulas iuris communis
et sibi proprias procedere.

Can. 20.

Quoties quaestio in sacra Rota fiat circa exsecutionem provisoriam
alicuius sententiae aut circa inhibitionem exsecutionis, res inappellabili
sententia a solo Praeside turni, ad quem iudicium causae in merito spectaret,
est definienda.

Can. 21.

Praeses turni, seu Auditorum coetus, qui tribunal constituit, per se
est etiam Ponens seu relator causae. Quod si iustam habeat rationem
declinahdi hoc officium, auditis ceteris turni seu coetus Auditoribus, suo
decreto statuet qui vice sua Ponentis munus suscipiat.

Can. 22.

§ 1. Si in aliqua causa opus sit instructione processus, instructio fiat
iuxta receptas canonicas regulas.
§ 2. Ponens autem seu relator non potest simul esse causae instructor,
sed hoc officium a Decano debet demandari alicui Auditori alterius
turni.

Can. 23.

§ 1. Causa coram sacra Rota introducta et instructa, actor, vel etiam
conventus, si ipsius intersit, Ponentem rogabit ut diem dicat alteri parti
pro contestatione litis, seu concordatione dubiorum.
§ 2. Ponens, vel eius studii adiutor, in calce libelli diem constituet.
Quod in exemplari authentico alteri parti communicari statim debet.

Can. 24.

§ 1. Si die assignata pro concordatione dubiorum pars in ius vocata
non compareat, et legitimam excusationem absentiae dare negligat, contumax
declarabitur, et dubiorum formula ac dies propositionis causae, ad
postulationem partis praesentis et diligentis, ex officio statuetur: idque statim

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.