AAS 1 (1909), p. 309
Adolescentula optima, posthabitis vanis ornamentis mundanisque spectaculis,
oculis plerumque humi defìxis incedebat, et viii ac demissa veste utebatur.
Divinis rebus constanter intenta, ad templum quotidie accedebat,
etsi longe dissitum, nulla obstante tempestate, temporis varietate coelique
mutatione, fere semper prima in ingressu et ultima in egressu, ut sacrosancto
Missae sacrificio adsisteret et clementissimum Deum sibi propitium
atque caelestium donorum largitorem haberet. Neque tantum de sua,
sed de aliorum quoque salute sollicita, ad pietatem et amorem in Deum ferventius
fovendum, puellas coaevas sibique notas in solitarium locum, praesertim
in ecclesiam, secum ducebat; illasque nostrae redemptionis mysteria
precesque quotidianas docere, atque a sexus levitate mundique cogitationibus
et operibus retrahere satagebat. De Christo Deo pro hominibus
passo recogitans et loquens, divino inflammabatur amore, atque hunc ignem
in cordibus audientium praecipue puellarum et sororis germanae Mariae
accendebat. Hinc nil mirum, si in Dei ancilla ea quae a primis annis
senserat, vocationis religiosae germina, crescente aetate et virtute, nova
perciperent incrementa. Consilium, quod ipsa in pueritia tacuit, maturius
effectum, in adolescentia matri et propinquis aperuit. Inde obstaculis
omnigenis exortis, ad avertendam vel potius probandam vocationem, in
domum patrui, servilibus officiis obeundis, mittitur. Illico agrestibus laboribus
pecudumque custodiae addicta, sub rigida ac dura rustici patrui
disciplina, multas passa est molestias, praeter animi corporisque cruciatus
ac tenuem aut potius nullam valetudinem. Matre ad mitiorem sententiam
conversa, in propriam domum rediit Dei ancilla, octodecim annos agens;
cui non defuit novum certamen circa status electionem. Interim ut in
negotio tam gravi speciale Dei lumen et auxilium, B. Maria Virgine interveniente,
sibi acquireret, piam peregrinationem ad celebre ipsius B. Virginis
sanctuarium, vulgo de Absan, prope Oenipontem suscepit; et plura pietatis
caritatisque opera ad hunc finem sponte adiunxit. Eius amita, eximiae
virtutis foemina, dum gravi morbo afilictaretur, neptis suae adsistentis et
patientis officia rependebat cum salutaribus monitis de christiana perfectione.
Quibus Dei famula, magis aestuans desiderio vitae religiosae amplectendae,
mortua amita et matre annuente, in civitatem Breneck pergit, in
qua Tertio Ordini S. Francisci adscribitur. Dein per varia monasteria variosque
Ordines transiens, et ob infirmam valetudinem dimissa, tandem Italiam
petit, et Assisii consistit, ubi in monasterio Bavarico seraphicam regulam
Tertii Ordinis S. Francisci profitetur, assumpto nomine Mariae Agnetis.
Brevi post, in tyronum magistram electa, eo munere per aliquot annos
cum omnium virtutum exercitio, puellarum profectu et sororum admiratione,
fungitur. Circa annum 1844, Episcopus Nucerinus, Nicolaus Piervi-