AAS 1 (1909), p. 31
Can. 40.
§ 1. Libellus, quo causa introducitur, exhibendus est Secretario Signaturae
Apostolicae.
§ 2. Cardinalis autem Praefectus, una cum Secretario, accepta instantia,
examinare debet, utrum fundamentum aliquod boni iuris habeat: quod
si desit, instantiam ipsam quamprimum reticere; sin vero habeatur, tenetur
admittere.
Can. 41.
§ 1. In causa criminali, de qua sub'mt»*. 2, can. 37, regulae processuales
serventur, quae pro causis criminalibus a iure canonico statuuntur.
§ 2. In aliis iudiciis, de quibus in num. 1, 3 et a, can. 37, Signatura
procedere potest sola rei veritate inspecta, citata tamen semper parte
adversa, vel conventa, vel cuius intersit, et praéfixo partibus congruo
peremptorio termino ad iura sua deducenda.
§ 3. Et in primo ex memorati iudicii casibus Apostolica Signatura
inappellabili sententia definit utrum, an non, sit locus recusationi Auditoris.
Quo facto, iudicium ad sacram Rotam remittit, ut iuxta suas regulas
ordinarias procedat, admisso in suo turno, vel non, Auditore contra quem
exceptio sublevata fuit, iuxta Signaturae sententiam.
In tertio casu de hoc tantum iudicat, sitne nulla rotalis sententia, et
sitne locus eius circumscriptioni.
In quarto casu Apostolica Signatura, inappellabili sententia definit
utrum, necne, locus sit restitutioni in integrum. Qua concessa, rem remittit
ad sacram Rotam, ut, videntibus omnibus, de merito iudicet.
Can. 42.
Cardinalis Praefectus, itemque Signaturae tribunal, si expedire reputent,
convocare possunt promotorem iustitiae et defensorem vinculi penes
sacram Rotam, et ab eis votum exigere, vel etiam petere ut de actibus
rotalibus, quae impugnantur, rationes explicent.
Can. 43.
In reliquis, quae necessaria sunt ad iudicii expeditionem, et non
sunt in praecedentibus canonibus cauta, servari in primis debent, congrua
congruis referendo, regulae pro sacra Rota statutae, et deinde normae
iuris communis.