AAS 1 (1909), p. 455

tiam, qua ad capitis obtruncationem damnabatur. Anno insequenti Ioannes
Petrus Néel, Gallus, ex eodem seminario sacerdos, quum se contulisset ad.
Sinense imperium apostolici ministerii causa, accusatus tamquam fidei
praeco, catena vinctus ad praetorium traducitur ; inde ad equi caudam
alligatus, tractusque violenter citato quadrupedis cursu, omne genus ludibriis
ac poenis affectus, abscisso tandem capite occubuit. Sub idem fere
tempus sacri praecones duo, genere Galli, seminarii Parisiensis missionum
ad exteros et ipsi alumni, martyrii palmam adepti sunt. Horum alter est
Petrus Franciscus Néron, qui in regno Annamitico apostolicis functus laboribus,
in caveam detrusus est catenis oneratus, in qua nec stare poterat,
nec recumbere. Post tres menses tam dirae captivitatis, virgis caesus est ;
postridie eius verberationis alimenta afferentibus : « Nolite, inquit, appo-
« nere, ex hoc enim die nihil terrenum edam ». Exinde per dies viginti et
unum alimento quovis abstinuit, nulla virium deminutione, donec, securi
percussus, cursum gloriose consummavit. Alter, Ioannes Theophanes Venard,
in Tunquinensi regione Christi fidem nuncians, quod crucem pedibus calcare
renuisset, gladii pluribus ictibus peremptus est. His accedunt indigenae
sacerdotes earum regionum septem, quibus caesis cervicibus iter patuit ad
immortalem coronam. Sunt autem venerabiles servi Dei: Paulus Loc, Petrus
Luu, Ioannes Hoan, Petrus Qui, Paulus Tinh, Laurentius Huong, Petrus
Khanh. Reliqui e populo, plerique sacerdotum administri seu catechistae,
variis damnati suppliciis, fidei testimonium sua passione ac morte firmarunt.
Atque alii desecato collo, ut Matthaeus Nguyen medicus, Michael
Ho Dinh Hy regio palatio praefectus, Franciscus Trung decurio, Petrus
Van, Hieronymus Lou Tin Mey, Laurentius Ouang, Iosephus Tchang,
Paulus Tchen, Ioannes Baptista Lo, Martinus Ou, Ioannes Tchang, Ioannes
Tchen; alii gutture laqueo eliso, ut Iosephus Le Dang Thi centuno, Emmanuel
Phung, Iosephus Tchang Ta Pong; alii verberibus exquisitisque
tormentis ad mortem afflicti, ut Paulus Hanh, cuius femoris caro ter frigida
forcipe, ter candenti est dilaniata ; alii denique in exsilium pulsi, ipsa morte
peius malum, vix destinatum locum tetigerunt, fame, siti ac squalore confecti
occubuerunt, ut Andreas Nam Thuong et Ioseph Luu. Nec defuerunt
foeminae invicta fortitudine clarae, quales virgines duae Agatha Lin et
Lucia Y, quibus fuit comes Martha Ouang vidua, omnes praeciso capite
martyrii palmam assequutae; Agnes vero Le Thi Thanh, nupta Domino De,
fracta violenter in crucem, tam saevis est caesa verberibus, ut paulo post
animam efflaverit. Unanimis eaque constans fama de veri nominis martyrio
ab atletis hisce singulis pro Christi fide suscepto, per eos maxime
testata, qui conquisitas undique ipsorum reliquias pia veneratione adservarunt,
quum signis pluribus confirmari visa fuerit, instituta de re actio

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.