AAS 1 (1909), p. 616

imo in dies eius sanctitatis augescebat opinio. Aiebant vulgo, castum florem
perpetuo eum servasse ; negabant gravi quapiam noxa innocentiam baptismalem
umquam polluisse; dignum praedicabant, qui pie a christifidelibus
coleretur; deprecabantur eius opem, reliquias quaeritabant, bustum celebrabant,
acceptisque beneficiis, votivas ad id tabellas grato animo afferebant.
Quamobrem, quum sanctitatis, tum miraculorum convalescente fama,
anno MDCCLIX, de sancti Iosephi Oriol vita, virtutibus atque prodigiis,
auctoritate ordinaria instituta fuit quaestio; cuius tabularum Romam
exemplo deportato atque a sacrorum Rituum Congregatione cognito, Clemens
XIII Pontifex Maximus anno MDCCLXVII, ante diem VIII kalendas martias,
mandato de causa sancti viri ab eadem sacra Congregatione ineunda,
chirographum ascripsit. Ergo apostolica auctoritate Barcinone quaestio est
habita, annis MDCCLXVIII, MDCCLXIX, MDCCLXX ; Romae vero, annis MDCCLXXXI,
MDCCLXXXVIII et MDCCXC, triplex apud sacram Congregationem disceptatio
fuit de sancti viri virtutibus de eisque, eodem anno MDCCXC, ante diem VIII
kalendas augustas, Pius VI Pontifex solemniter sanxit, ita constare de virtutibus
theologalibus et cardinalibus earumque adnexis m gradu heroico
venerabilis servi Dei Iosephi Oriol, ut procedi possit ad ulteriora, nimirum
ad discussionem trium miraculorum.
Sexdecim fere annorum interiecto spatio, Pius VII Summus Pontifex
edixit, de tribus miraculis constare sancti Oriol deprecationibus a Deo
impetratis : fuit unum, quod Ignatia Masdèu et Montero sanctimonialis a
scirrhosa pancreatos obstructione evaserit ; alterum, quod Catharina Manàlt
convaluerit, quae annos octodecim sinistri lateris emiplegia laboraverat ;
tertium, quod recreata fuerit ex lateris dexteri emiplegia Maria Theresia
Sàia et Solanes ac membrorum captorum motum sensumque recuperaverit,
denique fractae totius corporis vires in integrum fuerint restitutam De
quibus miraculis decretum est constare, anno MDCCCVI, ante diem xiv kalendas
apriles. Eoque ipso anno, Summus idem Pontifex Pius VII, idibus
maiis denuo in hac causa decrevit, procedi posse ad solemnem venerabilis
servi Dei Iosephi Oriol beatificationem. Igitur beatificationis solemnis ritus
in vaticana aede beati Petri celebratus est, ante diem xi kalendas octobres,
eodem anno MDCCCVI.
Haud brevi intervallo interposito, eo quod beati viri suffragiis alia
supervenisse prodigia praedicabantur, sacris Ritibus praepositae Congregationi
negotium causae beati Iosephi Oriol referendae dedit Leo XIII Pontifex
Maximus, anno MDCCCXCVI, ante diem xvin kalendas ianuarias. Duo
tum miracula, quae sacrorum Rituum Congregationi probarentur, postulatores
exhibuerunt. Altero morbus est sublatus sororis Gertrudis Casas et
Cardany, quae dolore acri ac tumore dorsualis spinae septem annos fuit

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.