AAS 1 (1909), p. 618
sororis Mariae Bonaventurae Tragant, monialis professae in Instituto Urgellensi
a sacra Familia, a pulmonum phthisi conclamata. Ante diem autem
xiT kalendas augustas, iterum ediximus eodem anno, tuto procedi posse
ad solemnem beati Iosephi Oriol canonizationem.
Verum rati institutis a maioribus Nostris moribus esse religiose insistendum,
ante diem III kalendas maias, hoc anno MCMIX, Consistorium
secretum convocari curavimus, in quo sanctae Romanae Ecclesiae omnes
Cardinales de tam gravi negotio sententiam rogavimus. Hi vero, postquam
beati Iosephi Oriol gesta praestabilesque virtutes ac patrata, ipso deprecatore,
a Deo miracula, a dilecto Fratre Nostro Cardinali Sebastiano Martinelli,
enarrari audiverunt, unanimi consensu exstiterunt nobis auctores, ut
tantum virum, eis praeditum virtutibus, talibus super naturam donis caelestibusque
significationibus et viventem et mortuum divinitus decoratum, in
Sanctorum Dei numerum referremus. Tum die eodem publicum habuimus
Consistorium, in quo dilectus filius Virginius Jacoucci sacrae Consistorialis
Aulae advocatus concinna oratione de vita beati Oriol et de miraculis
iterum disseruit nobisque supplicavit, ut causam eius per solemnem
canonizationem defmiremus. At Nos censuimus Patrum luminum, adhibitis
precibus aliisque piis operibus, esse adhuc expetendum auxilium.
Interim curavimus ut, a sacra Consistoriali Congregatione datis litteris,
non viciniores modo Episcopi, sed etiam remotissimi de instantibus solemnibus
fierent certiores et, si copia esset, Nobis adessent, sententiam suam de
tanta re pròmpturi. Hi quidem ex universo terrarum orbe frequentes convenere
causamque admodum edocti et ex iis, quae in Consistorio publico fuerant
acta, et ex documentis sacrorum Rituum Congregationis, quorum exemplum
singulis tradi iussimus, Consistorio semipublico interfuerunt. Coram Nobis
habitum id est, hoc ipso anno, ante diem III idus maias, in eoque, postquam
venerabiles Fratres Nostri sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales
alacri voluntate beati Iosephi Oriol canonizationi sunt denuo suffragati, Patriarchae
omnes, Primates, Archiepiscopi, Episcopi in eamdem sententiam
concesserunt. Cuius rei instrumenta a dilectis filiis Sedis Apostolicae notariis
publice confecta in tabularium sacrorum Rituum Congregationis relata sunt.
Ad hanc vero canonizationem agendam, diem statuimus xin ante kalendas
iunias, qua recolimus unigenitum Dei Filium, qui unitam sibi fragilitatis
nostrae substantiam in gloriae Dei dextera collocavit. Interea christifideles
vehementer hortati sumus, ut ferventes ingeminarent preces, iis
praesertim in templis, in quibus Sacramentum augustum publice adorandum
ex praescripto proponeretur; ideo videlicet ut et ipsi ex tanta caerimonia
fructus uberiores perciperent, Nobisque in tam gravi officii nostri munere
sanctus Spiritus benignus adesset.