AAS 1 (1909), p. 620

ctebatur. Cum vero Deus totum hominem oecuparet, cum mens esset in
supernas res perpetuo intenta, quo poterant ei in numero res terrestres
esse, quo divitiae et voluptates ? Audistis ut ea aspernaretur ac nihili faceret:
opes abiieiebat, pecuniam dividebat egentibus, a voluptatibus oblectamentisque
abhorrebat, durissime habebat corpus, necessario somno ac cibo
denegato: scilicet, quo diligeret Deum, oderat carnem suam; non est enim;
fas utrumque amore prosequi. Ergo animi et corporis motus, cogitationes
omnes atque actiones ad Dei gloriam dirigebat; ipsum laudari, diligi, honore
ab hominibus affici studebat; intentisque viribus omnes ad eum homines
adducere adnitens, nihil in hoc satis laboris et industriae ponere arbitrabatur.
Nam omnes homines ex animo diligebat, fratres suos, eiusdem Patris
liberos, Christi sanguine aeque redemptos solliciteque omnibus rebus eos
iuvabat. Vos ergo praeclaras hasce virtutes alacres imitamini: Deum diligile,
diligite fratres vestros; superna quaerite, mundum ac voluptates despierte;
compescite carnem, spiritus superbiae cohibete, ut videant homines
opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est (Matth, v, 16).
Hac ratione ac via vitam agentes faciliori apud Deum suffragatore novensili
Sancto utemini, ad aeternam beatitatem assequendam atque ad ea impetranda
quum spiritualia, tum temporalia adiumenta, quae sunt ad illam
conducibilia.
Omnibus itaque, quae inspicienda erant, bene perpensis, certa ex
scientia et auctoritatis Nostrae plenitudine, omnia et singula praedicta confirmamus,
roboramus, atque iterum statuimus universaeque Ecclesiae catholicae
denunciamus; mandantes ut praesentium litterarum transumptis,
sive exemplis etiam impressis, manu alicuius notarii subscriptis et sigillo
viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus fides
habeatur, quae hisce Nostris litteris praesentibus haberetur, si exhibitae
atque ostensae forent.
Si quis vero paginam hanc Nostrae definitionis, decreti, mandati, relaxationis
et voluntatis infringere vel temerario ausu contraire aut attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et sanctorum Petri et Pauli
apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis dominicae millesimo
nongentesimo nono, xm kalendas iunias, Pontificatus Nostri anno sexto.

PIUS PP. X

Ego A. Episcopus Ostien. et Veliternen. Card. OREGLIA A S. STEPHANO S. R. E.
Camerarius S. C. Decanus.
Ego SERAPHINUS Episcopus Portuensis et S. Rufinae Card. VANNUTELLI Maior
Poenitentiarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.