AAS 1 (1909), p. 725

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

I.

DE PRIMO ORDINE SANCTI FRANCISCI NONNULLA IN PERPETUUM STATUUNTUR.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Septimo iam pleno saeculo, postquam Ordinis Franciscalis
initia feliciter constituta sunt, iure quidem, quotquot
Franciscum auctorem suum et parentem agnoscunt, laetabile
factum concelebrant, grataeque pietatis significatione multiplici
memoriam viri sanctissimi et immortalia eius in commune
beneficia gestiunt recolere. Sed quamquam praecipua quaedam
est ratio, cur id sollemne ante alios agant Minoritae ; eiusdem
tamen sollemnitatis laetitiaeque in partem omnes venire decet,
quicumque Franciscana Instituta pro merito suspiciunt, maximeque
decet hanc Apostolicam Sedem; cuius cum semper
singulari favore et gratia, tum magna existimatione et iudicio
ipsa illa Instituta floruerunt, Innumerabilia paene, eaque praeclara
exstant huius rei in actis Decessorum Nostrorum monumenta.
Principio Gregorius IX, qui et Seraphici Patriarchae
studiose amicitiam coluerat, et, cardinalis, legitimum Franciscanum
patronum primus egerat: « Sancta, inquit, plantatio
«Fratrum Minorum Ordinis sub beato Francisco bonae memo-
« riae incepit, et mirabiliter profecit, per gratiam Iesu Christi
« flores sanctae conversationis longe lateque proferens, et

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.