AAS 1 (1909), p. 729
« quotidie efficiens in eximia sanctitate processus, et mira
« omnipotentis Dei charismata accipiens in caelestium rerum
« meditatione continenter defixus, divino impulsus instinctu,
« sui Ordinis fundamenta iecit, atque divini Nostri Reparatoris
«eiusque sanctissimae Genitricis placido aspectu, suavissi-
« misque fuit dignatus colloquiis » K — Sed potissime digna
sunt, quae commemorentur, acta Leonis XIII; qui quidem in
Litteris Encyclicis Auspicato, ubi laudes Assisiensis Patris
grandiloqua et gravi oratione persequitur, haec habet: «Ista
«"rerum miracula, angelico potius quam humano celebranda
« praeconio, satis demonstrant quantus ille Vir, quamque
« dignus fuerit quem aequalibus suis ad mores christianos
« revocandis Deus destinaret. Profecto ad Damiani aedem
« exaudita Francisco est maior humana vox : I, labantem
« tuere domum meam. Neque minus admirationis habet oblata
«divinitus Innocentio III species, cum sibi videre visus est
« Basilicae Lateranensis inclinata moenia humeris suis Fran-
« ciscum sustinentem. Quorum vis ratioque porten torum per-
« spicua est: nimirum significabatur, christianae reipublicae
« non leve per ea tempora praesidium et columen Franciscum
« futurum. Revera nihil cunctata est quin accingerete. Duo-
« deni illi, qui se in eius disciplinam primi contulerant, exigui
« instar seminis exstiterunt, quod secundo Dei numine, auspi-
« ciisque Pontificis maximi, celeriter visum est in uberrimam
« segetem adolescere». — Idem in Constitutione Misericors Dei
Filius : « Iamvero in curandis Iesu Christi praeceptis Instituta
« Franciscalia tota sunt posita ; neque enim quicquam spe-
« ctavit aliud auctor sanctissimus, quam ut in iis, velut in
« quadam palaestra, diligentius vita christiana exerceretur.
« Profecto Ordines Franciscales duo priores, magnarum vir-
« tutum informati disciplinis, perfectius quiddam diviniusque
« persequuntur ». — Atque in Constitutione Felicitate quadam :
« Insignis est enim et benevolentia studioque Sedis Aposto-
« licae dignissima ea, quae Fratrum Minorum familia nomi-
1 Litt. Neminem, die 7 Febr. 1832.