AAS 1 (1909), p. 733
ab Unione Leoniana, Moderatores et sodales Ordinis Fratrum
Minorum ab Unione Jjeoniana, statuimus et sancimus.
III. Titulus Ministri Generalis totius Ordinis Minorum, quo
titulo utitur Minister Generalis familiae eiusdem quam ab
Unione Leoniana appellamus, meri honoris est, nec quicquam
iurisdictionis aut potestatis in ceteras Franciscanum familias
notat.
IV. Nomina Capuccinus, Conventualis, Unionis Leonianae Franciscales
discriminant non id notando, quod ad rationem ipsam
et naturam Fratris Minoris pertinet: hoc enim in Regula Seraphica
consistit quae apud omnes Franciscales Ordinis primi
una atque eadem est : verum eas designando res quae in hoc
genere accidunt naturae; et hae sunt Constitutiones, quas unaquaeque
familia proprias et peculiares in observanda Regula,
ex Apostolicae Sedis praescripto, sequitur.
V. Minister Generalis Fratrum Minorum ab Unione Leoniana,
item ex concessu Sedis Apostolicae, in omnibus coetibus
sacrisque publicis, ubicumque lex de praestantia loci
obtinet, Ministrum Generalem Conventualium, uterque autem
Ministrum Generalem Capuccinorum praecedit. Familiae vero
e singulis coenobiis quem locum inter se in pompis aliisque
sacris publicis teneant, pluribus Apostolicae Sedis decretis
definitum est.
VI. Trium familiarum Franciscanum Ministri Generales
omnes sunt atque habendi sunt et dignitate et potestate pares,
ut Vicarii atque adeo veri successores sancti Francisci, nempe
pro sua quisque familia, atque etiam pro sodalibus Secundi
et Tertii Ordinis, quotquot suae habent vel iurisdictioni subiectos
vel familiae aggregatosi iidem praedecessorum suorum
perpetuam seriem ab ipso Patre Seraphico omnes iure ducunt.
VII. Tres Ordinis Minoritici familiae, quasi totidem rami
sunt nobilissimae arboris, cuius radix ac truncus Franciscus
est. Propterea Fratres Minores tum Unionis Leonianae, tum
Conventuales, tum Capuccini pari plenoque iure veri Franciscales,
verique Fratres Minores et sunt et haberi debent.