AAS 1 (1909), p. 744

sitates, quarum gradibus illud privilegium est factum, ut licet per citatas
Constitutiones pro praebenda doctorali sine differentia sufficiat gradus vel
in iure canonico vel in iure civili; nihilominus gradus in iure civili in
Universitatibus gubernii obtenti, non censeantur sufficientes, nisi obtinuerint
sanationem pontificiam, quae de facto solet peti et concedi a S. C. Studiorum
(Cfr. López Pelaez, El derecho español en sus relaciones con la
Iglesia, pag. 281; eiusdem Auctoris Cuestiones canónicas, cap. 20).
Neque dicendum est, antiquis illis Universitatibus, quoad facultatem
theologicam et canonicam, successisse earumque locum tenere seminaria
sic dicta centraba, quae hodie ex pontificia concessione iure fruuntur
gradus academicos conferendi. Nam praedicta seminaria stricte Universitates
non sunt, et certe non sunt studia generalia, de quibus Universitatibus
studii generalis loquuntur pontificiae Constitutiones. Quare, si nihilominus
gradus in illis seminariis concessi admittuntur sine ulla controversia, tamquam
habilitantes ad citatas praebendas ; id legitime fieri nequit, ex eo quod
illa seminaria sint subrogata antiquis Universitatibus, quarum gradus privative
erant ad valorem collationis requisiti; sed, si illi gradus legitime
admittuntur, ideo erit, quia abrogatis antiquis Universitatibus, privilegium
favore ipsarum concessum non amplius subsistit, et subintrat ius commune,
secundum quod gradus academici legitime collati ab iis, quibus a
Romano Pontifice ad hoc est *facta potestas, reddunt habiles clericos ad
ea officia et beneficia obtinenda, quae solis graduatis concedi possunt. At
in hac re nemo poterit negare, eodem saltem iure, cum seminariis illis
centralibus eenseridas esse Universitates Romanas. Imo potiori,, quia et
Romanae sunt atque in conspectu et sub vigilantia Romani Pontificis
constitutae, et sunt praeterea verae Universitates studii generalis.
Quod si privilegium illud graduatorum in Hispania non secundum
verborum corticem, sed secundum mentem concedentis sit interpretandum
(Reg. Iuris, 88, in VI); non solum in vim iuris communis iuri particulari privilegiato
subrogati, sed etiam vigore illius ipsius privilegii, alumni collegii
Hispanici, propter gradus Romae obtentus, dicendi sunt fieri habiles ad
praebendas magistralem et doctoralem obtinendas. Nam illud privilegium
non -Alis Universitatibus Hispaniae competebat, sed etiam doctoribus et
licentiatos Universitatis studii Bononiensis, si modo essent collegiales Hispani
collegii S. Clementis, a Cardinali Hispano, pro Hispania, Bononiae
fundati. At in eadem vel potiori conditione versantur collegiales collegii
Hispanici de Urbe, quod collegium ex mandato Leonis XIII a Praelatis
Hispanis fuit fundatum in bonum Hispaniae; in quod singuli Episcopi ex
propria dioecesi delectos iuvenes mittere tenentur, ut in oculis Romani
Pontificis solida atque ex purissimis fontibus hausta doctrina imbuti, et

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.