AAS 1 (1909), p. 749

Sanctitas Sua sententiam ipsius sacri Consilii ratam habuit, et ritum ac
formulam Benedictionis officinae librariae et machinae typographicae, prouti
huic praèiacet decreto, approbavit, ac Rituali Romano inseri iussit Die 12,
iisdem mense et anno.

Fr. S. CARD. MARTINELLI, Praefectus.

L. £g S. Philippus Can. di Fava, Substitutus.

IL
METEN.

DECRETUM INTRODUCTIONIS CAUSAE PRO BEATIFICATIONE ET CANONIZATIONE

VEN. SERVAE DEI CAROLAE BARBARAE COLCHEN-CARRÉ DE MALBERG, FUN-

DATRICIS SOCIETATIS FILIARUM S. FRANCISCI SALESII.

Praesentibus hisce temporibus opportune iucundeque conspicitur altera
piissima foemina, non e sororum claustro exiens, sed e medio populi, quae
optimae fortisque mulieris praedita dotibus bonisque operibus iugiter
intenta, cum propria christianae vitae perfectione alienam mirifice coniunxit.
Talem se exhibet Carola Barbara Colchen-Carré de Malberg, fundatrix
societatis Filiarum S. Francisci Salesii. Sodales enim sunt christianae
mulieres etiam in saeculo viventes, quae, absque votorum vinculo,
sua sponte ac voluntate, iuxta monita, scripta et spiritum huius sancti
Episcopi et Ecclesiae Doctoris, ad Sanctioris vitae tramitem, prope similem
viae singulis hominum statibus per Philotheam praesignatae, tenendum
ferventer excitantur, et quasi amica manu ducuntur. Si ex bonitate
et ubertate fructuum recognoscere ac laudare liceat qualitatem arboris
fructificantis, societas praefata, Parisiis orta statimque in ceteras Galliae
urbes diffusa, et sensim in alias quoque regiones usque ad Indos propagata,
approbantibus locorum Ordinariis, divinoque Nomini gratulantibus,
suam institutriceni valde commendat. Haec Dei Famula, die VIII Aprilis,
anno MDCCCXXIX, Metis in Lotharingia ortum duxit ex Francisco Dominico
Colchen et Elisabetha Carola Simon. Secunda ex quatuor filiis, in ecclesia
S. Martini, lustralibus baptismi aquis abluta est, die undecima eiusdem
mensis. A parentum curis ac pietate puellula, cum vitali aura, domesticae
et christianae instructionis atque educationis selectum germen suscepit, ac,
Deo adiuvante, uberem fructum protulit Duodennis, confirmationis sacramento
roborata et ad sacram synaxim primum admissa, coelesti flagrans
amore ^ cum maxima consolatione et gaudio,' angelico pane refecta fuit.
Eodem anno collegium a Visitatione ingressa est, ubi diligentia, studio

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.