AAS 1 (1909), p. 753

Utto, qui in sacro fonte patrinum habuit sacerdotem' Gamelbertum, virum
pietate non minus quam ministerio insignem, ac parochum oppidi Michaelsbuch
in Bavaria, haud longe dissiti a loco in quo postea monasterium Mettense
erectum fuit. Voti solvendi causa, Gamelbertus Romam peregrinatus est,
et in patriam reversus, Uttonem iam grandiusculum ab eius genitoribus
in socium sumere petiit atque obtinuit. Sub tali praeceptore et custode,
iuvenis magnos fecit progressus in virtute et doctrina, adeo ut sacerdotali
ordine ac dignitate decorari meruerit. Gamelberto e vivis erepto, Famulus
Dei suffectus, parochi officio diu ac recte functus est. Verum, quum eiusmodi
pondere pressus esset, nec ullum a suis parochianis levamen haberet,
belli occasione capta, et Deo ita disponente, in solitudinem se recepit.
Itaque, Danubio flumine traiecto, prope ipsius ripas in silva consedit apud
fontem, qui Servi Dei precibus haustus fuisse creditur, ab eius etiam nomine
nuncupatus TJttóbrunn. Cellula ibi exstructa, solitariam atque eremiticam
vitam duxit, oratione, ieiunio, carnis maceratione propitium sibi Deum
invocans ac reddens. Caritas in Deum amorem eius in proximum excitabat,
atque in medio plebis consistens, laudabat Dominum, et verbo-ac
exemplo finitimarum gentium salutem procurabat. Hinc Utto, quasi homo
missus a Deo, quandam celebritatem adeptus est, quae maior evasit ex
novo ac mirabili eventu. Nam Carolus magnus eius cellam visitans, singulari
admiratione ac devotione affectus fuisse fertur ex adspectu bipennis
ad solis radios ab Uttone suspensae. Huius* novitate perculsus Imperator,
rogante Servo Dei, ibi circa annos DCCXCI-DCCXCITI monasterium aedificari
iussit in honorem S. Michaelis archangeli, sub regula S. Benedicti abbatis.
Monasterio autem, quod muneribus et largitionibus munifice cumulavit,
Uttonem abbatis titulo praeesse voluit; cui etiam paulo post in signum
dignitatis abbatialis pastoralem baculum donavit. Tandem, post multos
labores in Dei gloriam hominumque salutem exantlatos- intra et extra
claustra, fidelis Dei Servus, annis et meritis plenus, anno DCCCXIX, die III
Octobris, supremum diem piissime obiit. Exsequiarum solemniis rite peractis,
eius corpus in medio ecclesiae choro tumulatum fuit, insculpta lapidi
sequenti inscriptione: «Abbas hic primus Utto nec laudibus imus - hic
« iacet ut Unius, coelis requiescit opimus - qui tempore magni Karoli trans-
« iisse narratur ». Alter vero, aeque commendandus, Bei Famulus. Gamelbertus
in memoriam revocat sententiam: « Non est discipulus supra magi-
« strum ». Etenim, Uttonis praeceptor ac patrinus, pari gradu sanctitatis
cum illo progrediens, etsi dignitate inferior, sacro tamen ministerio et
B'
cunonis munere fungens, proximis valde profuit. Gamelbertus, nobili genere
natus in Bavaria inferiore, militia saeculari, ad quam amplectendam impel-r
lebatur, postposita, paternum ac fraternum gregem pascere praetulit.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.