AAS 10 (1918), p. 355

genus, religiose servanda esse iubemus quae sacri canones et praesertim
novus Codex iuris canonici ad rem praescribunt.
Insuper ut neoerectae dioecesis Aterradensis antistites et suae dignitatis
decorem tueri et suae dioecesis necessitatibus occurrere queant,
novae sedis episcopalis dotem ac mensam constitui decernimus ex stipe
iam corrogata, ex curiae emolumentis atque ex aliis oblationibus vel
subsidiis quae fideles liberaliter daturos esse non dubitamus.
Quoniam vero adest in Urbe collegium Pium Latinum Americanum,
ubi clerici fere sub oculis Romanorum Pontificum succrescunt atque
sacris instituuntur disciplinis, iubemus ut etiam ab antistitibus Aterradensibus,
prout fit ab aliis Americae Latinae episcopis, huc mittantur,
quam primum fieri poterit, duo saltem, non intermissa vice, delecti iuvenes,
suis sumptibus alendi, qui religionis scientiam in ipso veritatis
centro acquisitam cum suis deinde civibus utiliter communicent. Quo
vero stabilius et horum clericorum sustentationi atque eiusdem collegii
dotationi sit provisum, valde exoptamus ut, cura episcopi pro tempore
Aterradensis, quam citius fieri poterit, tot conferantur bona, quot opus
sunt ut ex eorum reditibus bini memorati iuvenes, aut modo saltem
unus, sustentari queant eosque reditus, ubi primum percipiantur, collegio
Pio Latino Americano in perpetuum assignatos volumus.
Quae autem hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta
sunt, nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere aut iis repugnare
vel quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat,
hoc attentare praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis
a sacris canonibus contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis
statutis.
Ad haec autem omnia exsequenda deputamus venerabilem fratrem
Hyacinthum Angelum Scapardini, archiepiscopum titularem Damascenum
atque in Brasiliana Republica Apostolicum Nuntium, eidemque
necessarias et opportunas facultates tribuimus, etiam subdelegandi, ad
effectum de quo agitur, alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
imprimisque ipsum Mariannensem Archiepiscopum, simulque definitive
pronuntiandi super quavis difficultate vel oppositione in executionis
actu quomodolibet exoritura, cum onere ad Sacram Congregationem
Consistoria em mittendi infra sex menses exemplar authentica forma
exaratum peractae exsequutionis, ut in eiusdem S. Congregationis archivio
asservetur.
Decernimus denique has praesentes Litteras valituras contrariis
quibuslibet, etiam peculiari et expressa mentione dignis, minime obstantibus.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.