AAS 10 (1918), p. 433

ACTA APOSTOLICAE

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA BENEDICTI PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE
I

PRAEFECTURA APOSTOLICA « DE BETAFO » IN VICARIATUM APOSTOLICUM ERI-

GITUR.
BENEDICTUS PP XV.

Ad perpetuam rei memoriam. — Laeto semper accipimus animo
sacram aliquam expeditionem tantum fidei incrementum suscepisse, ut
necesse sit eam de novis potioribusque subsidiis in Domino providere.
Cum igitur Praefectura Apostolica de Betafo in insula Madagascar,
ob actuosum missionariorum de la Salette studium, aucto fidelium
numero, non minus quam fiorenti opera ac disciplina commendetur ; Nos,
quo christiana religio ibidem facilius satiusque proferatur, eandem
Missionem ad altiorem dignitatis gradum libentes promovemus. Quare,
de consilio quoque V V. FF. NN. S. R. E. Cardinalium Christiano nomini
propagando praepositorum, Praefecturam Apostolicam de Betafo, in
insula de Madagascar, de Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine,
praesentium tenore, motu proprio, certa scientia et matura deliberatione
Nostra, in Apostolicum Vicariatum, eodem ei servato nomine, erigimus et
Constituimus. Novo propterea huiusmodi Vicariatui omnia et singula
tribuimus iura, privilegia, honores, indulta, quae ad sacras has Missiones
pertinent. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exsistere et fore, suosque plenarios atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent, in omnibus et per

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.