AAS 11 (1919), p. 172
excrevisse appareat, nemo non videt, episcopos, qui in coetum convenerint,
id, pro temporum rerumque condicione, in sua quemque dioecesi,
acturos certatim esse, quod alibi fieri viderint cum tam praeclara animorum
utilitate. Neque vero est cur fusius hortemur, adeo res urget,
ut actionem, quam oeconomicam socialem vocant, studiose constanterque
persequamini ; caveatis tamen, ne populares vestri a Christianis
rationibus, quas fel. rec. decessor Noster Leo XIII in Encyclicis Litteris
Rerum Nommm enucleavit, opinionum fuco animorumque perturbationibus
abrepti, misere discedant. Quod profecto, si unquam alias,
certe per has rerum vices plurimum habet periculi, quando tota societatis
hominum compages videtur in discrimen vocari et civium inter
se caritas invidiae tempestate restingui ac paene obrui. Haud minorem
tamen prae se fert gravitatem catholica puerorum atque adulescentium
institutio, qua sarcta tectaque, in tuto sit civium fidei morumque
integritas. Quapropter nostis, venerabiles fratres, Ecclesiam Dei
nunquam desti tisse eiusmodi institutionem cum summopere provehere,
tum pro viribus ab omni oppugnatione defendere ac tueri: cuius quidem
rei si certa deforent argumenta, ipsa inimicorum christiani nominis,
apud veteres nationes, agendi ratio certissimo argumento esset. Etenim,
ne praestet Ecclesia incolumem teneriorum animorum fidem, neve ludi
privati, materna eius providentia constituti, cum publicis a religione
alienis feliciter certent, adversarii sibi velle solis vindicare docendi
potestatem; nativum patrumfamilias ius omnino proterere ac violare;
in tanta falsi nominis libertate religiosis catholicisque viris liberam erudiendorum
adulescentium facultatem circumscribere, adimere, quoquo
saltem pacto praegravare. Quibus vos istic ab incommodis vacuos,
exploratissimum habemus largitate ac sedulitate admirabili catholicis
scholis condendis dedisse operam; neque minorem curionibus religiosisque
ex utroque sexu sodalibus tribuimus laudem, qui, vobis ducibus,
ad tutandam, qua late patent Foederatae istae Civitates, scholarum suarum
prosperitatem atque efficientiam, nec sumptibus nec laboribus
pepercerint. At vero, quod ceterum vobis persuasum est, neutiquam
licet secundis sic rebus confidere ut, quae futura sint, neglegantur, cum
Ecclesiae sors ac rei publicae a scholarum fortunis ac disciplina omnino
pendeat; neque enim alii erunt Christifideles quam quos docendo, instituendo
informaveritis. Atque hic memor ad Washingtoniensem studiorum
Universitatem sponte provolat cogitatio. Iucundo sane animo mirabiles
Lycei istius magni prosecuti adhuc sumus progressiones, quibuscum
tam bona spes cohaeret Ecclesiarum vestrarum ; eoque nomine praecipue
gratia Nostra hominumque memoria digni dilectus filius Noster Cardi-