AAS 11 (1919), p. 40

CAPUT I.

Integra lege Sacrarum Congregationum de Propaganda Fide et pro
negotiis Orientalis Ritus circa sacerdotum huius ritus migrationem,
quoad alios haec in posterum observanda erunt:
1. Pro sacerdotibus ad longum vel indefinitum tempus aut in perpetuum
ex Europa vel ex Mediterranei oris ad Americam vel ad insulas
Philippinas migraturis, fas esto Episcopis, non vero Vicariis Generalibus
aut Capitularibus, litteras discessoriales concedere, hisce tamen
servatis conditionibus:
a) ut agatur de sacerdotibus cleri saecularis ex canonico titulo
sibi propriis ;
b) ut hi post ordinationem suam saltem per aliquot annos dioecesi
deservierint ;
c) et intra hoc tempus, sicut antea in Seminario, intemeratae vitae
certum argumentum praestiterint, et sufficienti scientia sint instructi,
adeo ut solidam spem praebeant aedificandi verbo et exemplo populos
ad quos transire postulant, et sacerdotalem dignitatem numquam a se
maculatura iri, prout iterato praecedentibus decretis Apostolica Sedes
praescripsit;
d) dummodo ad migrandum iustam habeant causam, e. g. desiderium
se addicendi spirituali adsistentiae suorum concivium vel aliorum
illic commorantium, necessitatem valetudinis curandae, vel aliud simile
motivum, coherenter ad ea quae canon 116 Codicis in casu excardinationis
requirit;
e) sub lege, quae sub gravi ab utroque Ordinario servanda èrit>
ut Episcopus dimittens, antequam licentiam ac discessoriales litteras
concedat, directe pertractet cum Episcopo ad quem, illumque de sacerdotis
aetate, vita, moribus, studiis et migrandi motivis doceat, ab eoque
requirat, an dispositus sit ad illum acceptandum et ad aliquod ecclesiasticum
ministerium eidem tribuendum, quod in simplici missae celebratione
consistere non debet, quoties migrans sacerdos aetate iuvenili
et integris viribus polleat; neque licentiam et discessoriales litteras sacerdoti
antea concedat quam responsionem ad utrumque affirmativam assecutus
sit;
/) Episcopus autem ad quem exhibitum sacerdotem non acceptet,
nisi necessitas aut utilitas Ecclesiae id exigat vel suadeat, aut alia iusta
et rationabilis causa intercedat.
2. Discessoriales litterae non communi sed specifica forma conficiendae
erunt, hoc est, exprimere debebunt consensum sive tempora-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.