AAS 11 (1919), p. 444

qui ea ratione, quam diximus, regno Dei nova semper incrementa
parant : eamque in rem si domesticorum adiutorum copia
sibi non suppetat, eos ex aliena religiosorum familia vel
societate libentissime accipere consueverunt.
At contra, quam non probandus ille foret qui Dominici agri
partem, sibi assignatam ad excolendum, tamquam suam propriam
possessionem haberet, quam prorsus nollet alienis manibus
attingi. Quanta vero subeunda ei esset divini iudicii severitas,
praesertim si - quod saepius contingere memoravimus - christianis
non ita multis circumfusa esset multitudo ethnicorum, quibus
quidem erudiendis quum ipse cum suis verbi ministris non
sufficeret, nollet aliorum operam advocatam adhibere. Atqui
catholicae Missionis praeses, cui nihil aliud cordi sit nisi Dei
gloria et salus animarum, undique ad sanctissimum munus
adiutores, cum opus fuerit, conquirit, nec ii qui sint, suae an
alienae familiae aut nationis, quidquam pensi habet, dum omni
modo ... Christus annuntietur: 1 nec solum adiutores, sed adiutrices
etiam, idest sorores religiosas adhibet ad scholas, ad orphanotrophia,
ad nosocomia, ad domus hospitales, ad cetera
caritatis instituta, in quibus novit, Dei providentis nutu, incredibilem
quamdam vim ad fidem latius proferendam inesse.
Ad haec bonus Missionis praefectus non se intra suos fines
continet, quasi aliena ducat omnia quae foris fiunt, sed, urgente
caritate Christi, cuius ad gloriam quidquid intersit, sua multum
interesse putat, cum collegis finitimis amicitiam et necessitudinem
studet habere. Multa enim saepe exsistunt communia
negotia ad eamdem regionem pertinentia quae, ut patet, nisi
communiter, expediri non possunt. Sed praeterea magno cum
Religionis emolumento Missionum praesides, quotquot poterunt,
in unum statis temporibus convenient, ut consilia inter se conferant,
mutuisque alloquiis confirmentur. Denique illud est
quo quicumque Missionem regunt, ii suas praecipue curas oportet
habeant conversas, ut sacrorum ministros de gente ipsa, in
qua versantur, educent atque instituant: id quod novarum ec-

1 Philip., I, 18.

j

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.