AAS 11 (1919), p. 446

luce illustratos, qui ex barbaria ad eum iam humanitatis gradum
emerserint, ut in omni civilium artium varietate praestantes
viros habeant, quique, cum multa iam saecula salutari
Evangelii Ecclesiaeque virtute sint affecti, tamen adhuc nec
Episcopos, a quibus regerentur, nec sacerdotes, quorum disciplina
civibus imperitaret, efferre potuerint. Apparet igitur mancam
mendosamque esse rationem ad hunc diem alicubi usitatam
in educando clero qui se ad Missiones applicet: cuius quidem
incommodi removendi causa, Sacro Consilio Propagandae Fidei
mandamus, ut quae variis regionibus opportuna sint, constituat,
et Seminaria, quae regionibus singulis pluribusque simul dioecesibus
usui sint, vel condenda curet vel condita iam recte gubernanda,
praesertim vero sollicitum sit quemadmodum novus
in Vicariatibus ceterisque Missionum locis clerus adolescat.

Iam vos alloquimur, dilectissimi Nobis Filii, quotquot estis,
Dominicae vineae cultores, quorum in manibus proxime posita
est, cum christianae sapientiae propagatione, tot salus animarum.
- Principio versetur vobis semper ante oculos excellentia
magnitudoque muneris, in quod vester insumitur labor. Divinum
est prorsus longeque ab humanarum rationum exiguitate
remotum, quod vobis propositum est, iacentibus in mortis umbra
lucem admovere et mentibus in interitum caeli viam aperire.
Intelligentes igitur vestrum unicuique dictum a Domino :
obliviscere populum tuum, et domum patris tui, 1 memineritis
non hominum debere vos imperium propagare, sed Christi, nec
patriae quae hic est, sed patriae quae sursum, cives adiicere. Ac
miserum sane foret, si qui ex Missionariis ita suae dignitatis
immemores viderentur, ut potius de terrena patria quam de caelesti
cogitarent, eiusque plus aequo studerent potentiam dilatare
gloriamque super omnia extendere. Esset haec quidem apostolatus
pestis teterrima, quae in Evangelii praecone omnes caritatis
animarum ñervos elideret, ipsiusque vulgo debilitaret auctoritatem.
Homines enim, quantumvis barbari et immanes, satis

1 Ps, XLIV, n.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.