AAS 11 (1919), p. 453
. , -, c ,—, :
rum studio praestare videantur. Iidem autem cum Missionarios
suos cognoverint in aliquo populo ab impura superstitione ad
christianam sapientiam traducendo feliciter esse versatos, ecclesiamque
ibi satis firme f undasse, eos, ut electos milites Christi,
ad aliam gentem ex diaboli manibus eripiendam transferant, et
quicquid ab illis iam quaesitum Christo sit, aliis, cultura promovendum
in melius, haud inviti relinquant. Quo pacto, opimam
facientes tamquam messem animarum, uberrima quoque
suis Familiis divinae bonitatis munera acquirent.
Denique opes et eae non ita tenues requiruntur ad Missiones
tuendas, maxime cum earum necessitates ex bello in immensum
creverint, tot scholis et nosocomiis et domibus hospitalibus et
gratuitis rerum diribitoriis aliisque sublatis exstinctis. Hic enimvero
bonos omnes appellamus, ut liberales pro facultatibus exsistant.
Nam Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit
fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo;
quomodo charitas Dei manet in eo f Ita quidem Ioannes Apo-1
stolus, de illis loquens qui rerum externarum necessitate premantur.
At quanto est sanctius observanda caritatis lex in hac
causa, cum agitur non solum ut mediae et inopiae ceterisque miseriis
infinitae multitudinis subveniatur, sed etiam et in primis
ut tam ingens animarum numerus e superbo Satanae dominatu
in filiorum Dei libertatem vindicetur? Quare illa praesertim quae
in sacrarum Missionum commodum sunt instituta, adiuvari catholicorum
liberalitate cupimus. Primum est Opus quod appellatur
a Propagatione Fidei, pluries iam a decessoribus Nostris
dilaudatum ; ex quo ut vel maior fructuum optimorum ubertas
exsistat in posterum, volumus sacrum Consilium christiano
nomini propagando diligentissime curet. Maxime enim ex eo
copiae suppetant oportet unde Missiones tum quae iam sunt conditae
tum quae posthac condendae erunt, sustententur: confidimus
autem non permissurum catholicum orbem ut> cum alii ad
errores diffundendos abundent affluantque opibus, nostri verum
disseminantes cum inopia luctentur. Alterum, quod etiam vehe-
1 I , Io., i n , 17.
Act A, vol. XI, n. 13. - 1-12-919. 31