AAS 11 (1919), p. 455

revirescant. Atque hic, tamquam hortante Nos, ut olim Petrum,
ea Domini voce : due in altum, quanto urgemur paternae cari-1
tatis ardore, ut innumerabiles, qui nunc sunt, homines ad ipsius
complexum addueamus. Etenim alitur vigetque semper Dei Spiritu
Ecclesia; nec suo possunt effectu carere tot hominum apostolicorum
studia, qui ad eam amplificandam laboraverunt adhuc et
laborant. Horum autem exemplis excitati, exsistent subinde plurimi,
qui, bonorum et pietate et munificentia suffragante, laetissimam
parient Christo copiam animarum.
Faveat communibus votis Magna Dei Parens, Regina Apostolorum,
Evangelii praeconibus effusionem Sancti Spiritus conciliando
; cuius auspicem et benevolentiae Nostrae testem, vobis,
venerabiles Fratres, et clero populoque vestro apostolicam benedictionem
peramanter impertimus.
Datum Romae apud sanctum Petrum, die xxx novembris
mcmxix, Pontificatus Nostri anno sexto.

BENEDICTUS PP. XV

1 Luc, V, 4.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.