AAS 12 (1920), p. 406

volutare et in sucum et sanguinem convertere studeant. Itaque
in his saecularibus sollemnibus ad Societatem, quae Sancti Hieronymi
nomine nuncupatur, libenter provolat cogitatio Nostra;
eoque libentius quod Nosmet ipsi rei inchoandae perficiendaeque
participes fuimus, cuius quidem incrementa cum praeterita
iucunde perspeximus, tum praecipimus laeto animo futura. Huic
enim Societati non ignoratis, Venerabiles Fratres, id esse propositum,
quattuor Evangelia et Acta Apostolorum quam latissime
pervulgare ita, ut nulla iam sit christiana familia quae iis
careat, omnesque cotidiana eorum lectione et meditatione assuescant,
Quod opus Nobis ob exploratas eius utilitates carissimum,
vehementer cupimus, societatibus eiusdem nominis et instituti
ubique conditis, et iis ad Romanam aggregatis, in dioeceses vestras
propagari atque diffundi. Eodem in genere optime de re
catholica merentur illi e variis regionibus viri, qui omnes Novi
Testamenti et selectos e Vetere libros commoda ac nitida forma
edendos et evulgandos perdiligenter curarunt et in praesenti curant:
unde constat haud exiguam fructuum copiam in Ecclesiam
Dei permanasse, cum multo iam plures ad hanc caelestis
doctrinae mensam accedant, quam Dominus Noster per suos
prophetas, Apostolos et Doctores christiano orbi ministravit \
Iam vero, cum sacri codicis studium ab omnibus fidelibus
requirit Hieronymus, tum maxime ab iis qui « iugum Christi
collo suo imposuerunt »• et ad divinum verbum praedicandum
divinitus vocati sunt. Sic enim in monacho Rustico clericos
omnes affatur: « Quamdiu in patria tua es, habeto cellulam pro
paradiso, varia Scripturarum poma decerpe, his utere deliciis,
harum f mere complexu... Numquam de manu et oculis tuis recedat
liber, Psalterium discatur ad verbum, oratio sine intermissione,
vigil sensus nec vanis cogitationibus patens » . Nepotia-2
num vero presbyterum sic monet : « Divinas Scripturas saepius
lege, immo nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur.

1 Tmit. Chr. 4, 11. 4.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.