AAS 12 (1920), p. 414
in arborem, ita ut volucres caeli... veniant et habitent in ramis
eius » \ Quare hanc sanctam dicendi simplicitatem, cum perspicuitate
et venustate minime quaesita coniunctam, ipse in
omnibus sectabatur: « Sint alii diserti, laudentur ut volunt, et
inflatis buccis spumantia verba trutinentur: mihi sufficit sic
loqui ut intellegar et ut de Scripturis disputans Scripturarum
imiter simplicitatem » . Etenim « ecclesiastica interpretatio2
etiamsi habet eloquii venustatem, dissimulare eam debet et fugere,
ut non otiosis philosophorum scholis paucisque discipulis,
sed universo loquatur hominum generi » . Quae profecto con-3
silia et praecepta si iuniores sacerdotes ad effectum deduxerint
et seniores continenter prae oculis habuerint, confidimus eos fore
Christifidelium animis per ministerium sacrum summopere profuturos.
Reliquum est, Venerabiles Fratres, ut « dulces fructus »
commemoremus, quos Hieronymus « de amaro semine litterarum
» decerpsit, in eam erecti spem, futurum, ut eius exemplo
ad cognoscendam percipiendamque sacri codicis virtutem sacerdotes
et fideles vestris curis concrediti incendantur. Sed tantas
tamque suaves spiritus delicias, quibus pius anachoreta affluebat,
malumus ex eius veluti ore quam ex Nostris verbis complectamini.
Audiatis igitur quomodo de sacra hac disciplina Paulinum
« symmystam, sodalem et amicum » alloquatur: « Oro te,
frater carissime, inter haec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse,
nihil quaerere, nonne tibi videtur iam hic in terris regni caelestis
habitaculum? » . Alumnam vero suam, P aulam ita interro-4
gat : « Oro te, quid hoc sacratius sacramento? quid hac voluptate
iucundius? Qui cibi, quae mella sunt dulciora quam Dei scire
prudentiam, in adyta eius intrare, sensum Creatoris inspicere et
sermones Domini tui, qui ab huius mundi sapientibus deridentur,
plenos docere sapientia spiritali? Habeant sibi ceteri suas
1 In Matth. 13, 32.
2 Ep. 36, 14, 2.
3 Ep. 48 al. 49, 4, 3.