AAS 12 (1920), p. 419

sic et Christo praesente comparata lex et prophetae non apparent.
Non detraho legi et prophetis, quin potius laudo, quia Christum
praedicant. Sed sic lego legem et prophetas ut non permaneam
in lege et prophetis, sed per legem et prophetas ad
Christum perveniam » \ Ita, qui Christum ubique pie quaereret,
eum Scripturarum commentatione ad amorem et scientiam Domini
Iesu mirifice efferri cernimus, in qua margaritam illam
Evangelii pretiosam invenit : « Unum autem est pretiosissimum
margaritum, scientia Salvatoris et sacramentum passionis illius
et resurrectionis arcanum » . Qua Christi caritate cum flagraret,2
nimirum fiebat ut, pauper et humilis cum Christo, animo ab
omnibus terrenis curis libero ac soluto, unice Christum quaereret,
eius spiritu ageretur, cum eo coniunctissime viveret, eum
patientem in se, imitando, efrìngeret, nihil haberet antiquius
quam ut cum Christo et pro Christo pateretur. Quare, cum, iniuriis
odiisque improborum hominum lacessitus, Damaso vita functo,
Roma discessisset, in eoque esset ut navem conscenderet,
haec scribebat: « Et licet me sceleratum quidam putent et omnibus
flagitiis obrutum, et pro peccatis meis etiam haec parva sint,
tamen tu bene facis, quod ex tua mente etiam malos bonos putas...
Gratias ago Deo meo quod dignus sum quem mundus oderit...
Quotam partem angustiarum perpessus sum qui cruci milito?
Infamiam falsi criminis importarunt: sed scio per malam et
bonam famam perveniri ad regna caelorum » . Et sanctam virgi-3
nem Eustochium ad eiusmodi vitae labores pro Christo fortiter
ferendos sic hortabatur: « Grandis labor, sed grande praemium,
esse quod Martyres, esse quod Apostolos, esse quod Christus
est... Haec omnia, quae digessimus, dura videbuntur ei qui non
amat Christum. Qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento
habuerit et vana duxerit universa sub sole, ut Christum
lucrifaciat, qui commortuus est Domino suo et conresurrexit et
crucifixit carnem cum vitiis et concupiscentiis, libere procla-

1 Tract, in Marc. 9, 1-7.
8 In Matth. 13, 45 s.
3 Ep. 45, 1. C»

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.