AAS 12 (1920), p. 429

renidet. Nunc vero cum dilectus filius Iacobus Freitz, hodiernus parochus
dictae ecclesiae ad sancti Matthiae, Treviris, enixis Nos precibus
flagitet, ut ecclesiam enunciatam ad Basilicae Minoris dignitatem evehere
dignemur, dictasque preces cumulet atque ornet amplissimum Trevirensium
episcopi suffragium ; Nos votis his concedendum ultro libenterque
existimavimus. Quare, conlatis consiliis cum venerabili fratre
Nostro Antonio S. R. E. Cardinali Vico, episcopo Portuensi et sanctae
Rufinae, Sacrae Rituum Congregationi Praefecto, Nos, animo repetentes
christianae antiquitatis memorias, quae ipsi templo tam sacris
pignoribus illustri quodammodo inhaerent, apostolica Nostra auctoritate,
praesentium vi, perpetuumque in modum, praefatam ecclesiam Treviris
exsfantem, sancti Matthiae nomine et honore Deo consecratam, titulo
ac dignitate Basilicae Minoris condecoramus, omnibus et singulis privilegiis
eidem attributis quae Minoribus almae huius Urbis basilicis de
iure competunt. Porro haec concedimus, decernentes praesentes Litteras
Nostras firmas, validas atque efficaces semper exstare et permanere,
suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque
ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque
ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus
contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die
XX martii anno MCMXX, Pontificatus Nostri sexto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

II

PRAEFECTURA APOSTOLICA NIGERIAE INFERIORIS IN AFRICA OCCIDENTALI IN
VICARIATUM APOSTOLICUM ERIGITUR TITULO NIGERIAE MERIDIONALIS.

BENEDICTUS PP. XV

Ad futuram rei memoriam. — Quae catholico nomini aeternaeque
fidelium saluti bene, prospere ac feliciter eveniant, ea ut sollicito studio
praestemus Nos admonet supremi Apostolatus munus, quo in terris
divinitus fungimur. Iamvero ut fructus uberiores in Praefectura Apostolica
Nigeriae Inferioris in Africa Occidentali divini Verbi praedicatio
in dies ferre valeat, cum, attentis etiam sacrarum aedium multiplicitate,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.