AAS 12 (1920), p. 448

SACRA CONGREGATIO RITUUM

I

DECRETUM

DE EDITIONE TYPICA MEMORIALIS RITUUM

Memoriale Rituum, quod pro aliquibus praestantioribus sacris funr
ctionibus in Ecclesiis minoribus a Summo Pontifice Benedicto XIIÏ probatum
eiusque iussu editum fuit ac pluries reproductum, nunc iuxta
leges liturgicas etiam recentiores diligenti studio revisum atque opportune
reformatum, Sanctissimus Dominus noster Benedictus Papa XV,
ex Sacrorum Rituum Congregationis consulto, suprema Sua auctoritate
recognovit, atque hanc Memorialis Rituum editionem tamquam
typicam habendam esse sancivit: simulque statuit ac declaravit, ut
eidem editioni omnes ceterae in posterum conformari atque authentico
testimonio comprobari debeant; servatis normis, quae pro editione
librorum liturgicorum traditae sunt typographis per decretum eiusdem
Sacrae Congregationis n. 4266, die 17 maii anno 1911. Contrariis non
obstantibus quibuscumque.
Die 14 ianuarii 1920.

i$l A. CARD. VICO, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. R. G. Praefectus.
L. © S.
Alexander Verde, Secretarius.

II
DECRETUM

DE EDITIONE TYPICA MISSALIS ROMANI

Evulgata editione typica Breviarii Romani a fel. rec. Pio Papa X,
per Decretum Sacrae Rituum Congregationis die 25 martii 1914 approbata,
Commissio Pontificia ab eodem Pontifice die 2 iulii 1911 instituta,
quae illam editionem, ad normam Bullae Divino afflatu et Motu
Proprio Abhinc duos annos et subsequentium huius Sacrae Congregationis
Decretorum, concinnandam curavit, easdem normas prae oculis
habens, diligenti studio manus apposait editioni Missalis Romai instau-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.