AAS 12 (1920), p. 461

ihlustris academiae instar, magna hominum celebritate floruit,
divinorum Librorum studio flagrantium: atque inde profecti
sunt doctissimi illi Scripturarum interpretes, qui ad eandem
disciplinam suos quisque alumnos excoluerunt, Zenobius, Maraba,
Sanctus Isaac Amidensis, cui quidem, ob scriptorum gravitatem
et copiam, Magni nomen, adhaesit \ Itaque ex illo recessu
adeo de doctrina sanctimoniaque Ephrem fama percrebuit,
ut, cum Basilium Magnum de facie nosse percuperet, ob
eamque causam venisset Caesaream, cognito Basilius divinitus
eius adventu, singulari hominem cum reverentiae significatione
acceperit, suavissimosque cum eo de divinis rebus sermones
contulerit : quo etiam tempore idem perhibetur ipsum im-2
positione manuum diaconum consecrasse .3
Edessena vero solitudine Ephrem non pedem, nisi statis
diebus, efferebat, ut acerrimas illas ad populum contiones haberet,
quibus, adversus haereses tum gliscentes, fidei dogmata tuebatur.
Qui, si pro suae humilitatis conscientia ausus non est ad
sacerdotium contendere, at in inferiore diaconatus gradu perfectissimum
se Stephani imitatorem praestitit. Ergo Scripturas
continenter docere et divini verbi praedicationi vacare; virgines
Deo devotas ad sacram psalmodiam instituere; commentarios
cotidie scribere Bibliis explanandis orthodoxaeque fidei inlustrandae;
popularibus suis, praesertim egenis et calamitosis,
subvenire; quae ceteros docturus esset, ipse tam absolute cumulateque
ante perficere, ut in se imaginem illam sanctitatis referret,
quam Ignatius Theophorus levitis proponit, cum eos Diaconos
dumtaxat appellat, idest « mandatum Christi » , eosque4
exprimere affirmat « mysterium fidei in conscientia pura » .5
Quantam vero quamque actuosam fratribus caritatem in
summa annonae difficultate, gravis licet annis confectusque laboribus,
exhibuit! Casam enim deserens, ubi tot annos caele-

1 Sozom. Hist. eccl. 1 III, e. xv.
2 S. Greg. Nyss. op. cit. c. iv, n. 17.
3 Vit. S. Basil. M. quae attfib. S. Amphilochio.
* S. Ignat. Ep. ad Thrall. n. III.
5 I Tim. c. in, 9.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.