AAS 12 (1920), p. 464

rores suos disseminandos callidissime usi erant, ipse adulescentis
David exemplo, Goliath gigantem proprio eius gladio interimentis,
artes artibus opponit, doctrinamque catholicam carminibus
modisque vestit, quae deinde virgines puerosque studiose
docet, ut eadem postea populus omnis paulatim ediscat. Ita institutionem
fidelium in christiana doctrina non modo integrat
eorumque pietatem sacrae liturgiae spiritu fovet atque nutrit,
sed etiam serpentes haereses felicissime prohibet.
Haec optimarum artium invitamenta a beato Ephrem inducta,
quantum dignitatis sacris peragendis conferrent, utique
apud Theodoretum legimus ; sed idem eo quoque comprobatur,1
quod metrica illa ratio, quam noster pervulgavit, late cum apud
graecos, tum apud latinos, propagata est. Namque antiphonia
ipsa liturgica cum suis canticis et pompis, quae Chrysostomi
opera Constantinopolim , Ambrosii autem Mediolanum im-2 3
portata est, unde Italiam totam peragravit, num ab alio auctore
profecta videatur? «Mos» ipse «orientalium partium », quo,
in urbe Insubrium principe, Augustinus, catechumenus adhuc,
tam vehementer commovebatur, quique, a Gregorio Magno expolitus,
perfectius quiddam apud nos attigit, nonne, sapienti
existimatorum iudicio, aliqua ratione beatissimo Ephrem debetur,
cum ab antiphonia syriaca, ab eo diffusa, originem ducat?
Nihil igitur mirum si plurimi ab Ecclesiae Patribus fit
S. Ephrem auctoritas. De eius scriptis ita Nyssenus: « Omnem
et antiquam et novam Scripturam evolvens, et ut nemo alius in
eius contemplationem incumbens, totam accurate ad verbum
interpretatus est; atque ab ipsa mundi creatione usque ad ultimum
gratiae librum quae abdita et recondita erant commentariis
illustravit, Spiritus lumine usus » . Ad haec Chrysostomus :4
« Ephrem ille magnus, obtorpescentium excitator, afflictorum
consolator, iuvenum disciplina, instructor atque exhortator, mo-

1 Tñeodoret. 1. iv, c. 27.
* Sozom. op. cit. 1. III, C. VIII.
3 S. Aug. Confess. 1. ix, c 7.
4 S. Greg. Nyss. op. cit.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.