AAS 12 (1920), p. 470
decessor Noster Pius X anno MDCCCCIX Missam et Officium proprium
in honorem eiusdem sancti Diaconi Edesseni, excerpta
magnam partem e liturgia syriaca, approbavit et monachis Benedictinis,
e 'Priorati! Hierosolymitano SS. Benedicti et Ephrem,
concessit. Quibus omnibus rite perpensis, ut id suppleremus
quod ad magni anachoretae gloriam deesse videbatur, simulque
Orientis christiani populis gratificaremur apostolicae caritatis,
qua eorum utilitati atque honori prospicimus, novo publicoque
documento, negotium de quo erant litterae, quas supra memoravimus,
Sacrae Rituum Congregationi commisimus, ad sacrorum
canonum et vigentis disciplinae praescripta expediendum.
Res tam feliciter evenit, ut Cardinales eidem Sacrae Congregationi
praepositi per Praefectum Venerabilem Fratrem Nostrum
Antonium S. R. E. Card. Vico, Episcopum Portuensem et S. Rufinae,
renuntiarint, se idem optare et demisse a Nobis efflagitare
quod ceteri, supplicibus libellis oblatis, poposcerant.
Itaque, Spiritu Paraclito invocato, suprema Nostra auctoritate,
sancto Ephrem Syro, Diacono Edesseno, titulum cum honoribus
Doctoris Ecclesiae Universalis conferimus ratumque
habemus, decernentes, eius festum diem, qui est duodevicesimus
mensis Iunii, celebrandum ubique esse eadem ratione, qua
dies natalis agitur ceterorum Ecclesiae Universalis Doctorum.
Quare, Venerabiles Fratres, cum gaudemus hanc honoris et
gloriae Sancto Doctori accessionem per Nos factam, tum confidimus
simul fore, ut universae Christifidelium familiae, in tanta
rerum asperitate, praesentissimus atque perstudiosus apud divinam
clementiam deprecatur ille adsit et patronus. Res item catholicis
orientalibus novo sit argumento singularis eius curae
atque studii, quo Romani Pontifices dissitas eas Ecclesias prosequuntur;
quarum quidem legitimas consuetudines liturgicas
canonicasque regulas, perinde ac decessores Nostri, volumus integras
incolumesque perpetuo consistere. Utinam, afflante Dei
gratia et sancto Ephrem auspice, impedimenta illa concidant,
quibus tam conspicuam christiani gregis partem disiunctam dolemus
a mystica petra, super quam Christus Ecclesiam suam