AAS 12 (1920), p. 564

sane latissimam in duas partes abscindi oportere, quo fidelium commodis
eas incolentium melius prospiciatur. Quare, conlatis consiliis cum
VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis,
ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque apostolicae
Nostrae auctoritatis plenitudine, praesentium tenore, ab actuali
Vicariatu de Seoul partem dividimus, quae e duabus provinciis constat
Ham-Kiang-to dictis, altera nempe septentrionali, altera meridionali,
quae pars videlicet ad boream fines attingit Vicariatus Manciuriae septentrionalis,
ad orientem mari Nipponico alluitur, ad occidentem vero et ad
meridiem ipsius, qui remanet, Vicariatus de Seoul terris continetur. In
regione igitur his limitibus clausa novum Vicariatum constituimus, curis
eorumdem Monachorum O. S. B. Congregationis Ottiliensis committendum,
cui ab Ouen-San urbe nomen obtingat, ubi nimirum Vicarii eius
residentia constituatur. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras
validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos
atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant
sive spectare poterunt, suffragari nunc et in posterum, sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque atque inane fieri si quidquam
secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die v
mensis augusti anno MCMXX, Pontificatus Nostri sexto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

IV

NOVUS ERIGITUR VICARIATUS APOSTOLICUS DE KAN-CHOW IN SINIS

BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam. — Divinae sponsiones de iugi Ecclesiae
incremento quoties alicubi terrarum fauste impletae nuntiantur,
eam ferme Nobis laetitiam afferunt, qua nulla maior. Atqui eam iterum
attulere Sinenses res e variis regionibus, quas inter non ultima provincia
Kiang-si nomine dicta. Adeo enim fidelium numerus per eius quoque
fines crevit, ut eis tuto pascendis unus tantum Apostolicus Vicarius
non amplius sufficere videatur. Quam igitur rem a Nobis, quorum est
totius Ecclesiae bono prospicere, sollicitam providentiam postulare
censemus. Itaque, cumulatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardi-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.