AAS 13 (1921), p. 234
ÜUBL1NEN. SEU ACH AD EN.
BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVAE DEI MARIAE AIKENHEAD FUNDATRICIS
INSTITUTI SORORUM A CARITATE IN HIBERNIA.
Nobilis haec causa orietur tanquam aurora et auspicium illius regni
iustitiae et pacis, quod, in humana societate longe lateque perturbatum,
nonnisi in Christo recte et ordine instaurari potest, ipsius lege servata
qui dixit discipulis suis: « Mandatum novum do vobis: Ut diligatis invi-
« cem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent
« omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem »
(Ioan., XIII, 34-35). « Nec dubitare debemus - ut ait sanctus Leo Papa -
«hanc vocem non solum ad discipulos Christi, sed ad cunctos fideles
« totamque Ecclesiam pertinere, quae salutare suum in his qui aderant,
« universaliter audiebat » (Sermo 9 de Quadragesima). Memorati vero
regni christianam instaurationem aliquantum fovere ac exorare videtur
mulier, huius causae subiectum, quae, evangelica doctrina et caritate
lucens et ardens, per se perque Institutum Sororum caritatis a se fundatum,
religioni et patriae egregiam navavit ac navat operam. Corca gii,
vulgo Cork, in urbe Hiberniae, die 19 ianuarii, anno 1787, ex mixtis
nuptiis coniugum Davidis Aikenhead, natione Scoti, religione anglicani,
et Mariae, gentis Stackpole, fidem catholicam profitentis, nata est infantila
cui nomen Maria. Haec mox piae nutrici Mariae Rorke tradita,
huius cura, in apposito sacello et ritu catholico, sacro abluta est lavacro.
Licet pater, ex pacto impqsito nuptiisque adiecto, filios suos iuxta
religionem anglicanam instrui atque educari voluisset, severe vetito quolibet
ad sacra catholica eorum accessu, tamen Maria, succrescens apud
nutricem usque ad sextum aetatis annum, catholicis imbuebatur Fidei
mysteriis morumque praeceptis. Quam institutionem, ut in posterum
prosequeretur, cum domum redire debuit, eandem nutrix comitata est;
atque in assumpto munere pias foeminas, nempe puellae avam et
cohabitantem amitam O'Gorman habuit adiutrices. Quapropter Maria
ecclesiam frequentare, verbum Dei audire, incruento sacrificio Missae
aliisque sacris ritibus ac supplicationibus adesse potuit. A catholica