AAS 13 (1921), p. 315

«editur, quin huic decretum laudis praecurrerit. Quod quidem fit, si
conditiones in favorem novae Religionis, cum primum se sistit coram
Sacram Congregationem, ita sunt numeris omnibus absolutae, ut nulla
videatur ratio ulterius differendi definitivam approbationem.

C APUT II

De Congregationibus caute tantum, aut nullo modo laudandis et approbandis.

13. Nullae fere, ni forte in missionum regionibus, laudandae approbandaeve
erunt Congregationes, quae certo proprioque fine non praestituto,
quaevis universae pietatis ac beneficentiae opera, etiamsi penitus
inter se disiuncta, exercenda amplectuntur.
14. Cautissime procedendum est in approbandis novis Congregationibus,
quae non vivunt nisi ex eleemosynis atque stipe ostiatim collecta.
Approbatis inculcanda est fidelis observantia canonum 622, 623
et 624.
i 5. Nec facile approbandae sunt, praecipue cum votis perpetuis,
novae Sororum religiosae Congregationes, quae sibi proponunt finem
in privatorum domiciliis infirmos utriusque sexus diurna atque nocturna
cura iuvandi, vel domesticum servitium quotidianum in familiis pauperum
et operariorum exercendi. Si vero approbatio aliquando et ob
iustas causas concedenda videatur, in constitutionibus prudenter praescribantur
conditiones et cautelae, quibus Sorores a periculis liberentur.
16. Item non facile conceditur approbatio Sororum Sodalitiis, quae
sibi constituant scopum specialem :
a) instituendi in suis domibus valetudinaria aut diversoria pro
personis utriusque sexus;
b) instituendi hospitia pro sacerdotibus suscipiendis;
c) docendi in scholis adulescentulorum, aut in iis, quae mixtae
dicuntur, in quibus scilicet pueri et puellae simul congregantur.
17. Multo minus approbantur Congregationes quae sibi assumendum
proponerent curam immediatam puerulorum in cunis vagientium,
vel mulierum parturientium in domibus, vulgo dictis Maternitatis, vel
alia huiusmodi caritatis opera, quae virgines, Deo dicatas et habitu religioso
indutas, dedecere videantur.
18. 'Demum animadvertendum est, nullam virorum Religionem, ad
normam caii. 500 § 3, sine speciali privilegio, posse sibi subditas habere
religiosas Congregationes mulierum, aut earum curam et directionem
retinere sibi specialiter commendatam.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.