AAS 13 (1921), p. 331

Quantum is rerum divinarum scientia valeret, non
multo post perspici licuit, in eius disputationibus adversus
haereticos ; quos quidem, ad oppugnanda Fidei dogmata
omnibus artibus et falläeiis armatos, tamen mirabilie erat
quam strenue convinceret ac refutaret. Idque Tolosae maxime
apparuit, in urbe scilicet quae tum princeps et caput
haeresum habebatur, quo doctissimus quisque adversariorum
convenerat. Memoriae proditum est, ipsum cum primis
sodalibus, opere atque sermone petentibus, insolentiae haereticorum
invictum restitisse : quin eorum non solum cohibuisse
vim, sed animos etiam eloquentia et caritate sic mitigasse,
ut ingentem numerum in sinum Ecclesiae matris
revocaret. Cui, pro Fide dimicanti, Deus ipse praesentissimus
aderat ; ut cum, accepta, quam haeretici dederant, condicione
ut suum quisque librum igni traderet, combustis
ceteris, unus ipsius liber intactus a flamma inviolateque
permansit. Ita, Dominici virtute, Europa Albigensium haeresis
periculo liberata est.
Hac autem solidae doctrinae laude ipsos suos filios ornatos
esse iussit. Etenim, vixdum approbato ab Apostolica
Sede suo Ordine, ac nobili Praedicatorum appellatione
eidem confirmata, is religiosas suas domos quam próximas
celeberrimis studiorum Universitatibus condere instituit,
quo et facilius eius alumni se omni disciplinarum genere
excolerent, et plures ex bonarum artium studiosis novae
huic familiae sese adiungerent. Itaque dominicanum institutum
iam inde ab initio tamquam insignitam doctrinae
notam praesetulit : eiusque hoc velut proprium opus munusque
semper fuit variis errorum malis mederi et christianae
fidei lumen diffundere, quandoquidem nihil tam
obstat sempiternae saluti quam veritatis ignoratio opinionumque
perversitas. Non mirum est' igitur, si omnium
oculos animosque ad se convertit huius nova vis apostolatus,
quae quum Evangelio doctrinisque Patrum niteretur,
tum cognitionum omnis generis copia commendabatur.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.