AAS 13 (1921), p. 334
Quam grate autem complexa sit caelorum Regina pientissimum
servum, ex eo facile colligitur, quod huius ministerio
usa est, ut sanctissimum Rosarium Ecclesiam, Filii
sui Sponsam, edoceret : illam precationem scilicet quae cum
simul voce et mente fiat - mysteriis religionis potissimis contemplandis,
dum oratio dominica quindecies totidemque
decades salutationum Mariae iterantur - accommodatissima
est ad pietatem omnemque virtutem vulgo alendam et excitandam.
Iure igitur suis alumnis praecepit Dominicus ut,
Dei verbum populis tradentes, in hac orandi forma audientium
animis inculcanda saepe studioseque versarentur,
cuius exploratissimam haberet utilitatem. Probe enim noverat
Mariam ex una parte quidem tantum auctoritate apud
Filium divinum posse, ut is, quidquid gratiarum hominibus
confert, illa semper administra et arbitra conferat, ex altera
autem tam benignae clementisque esse naturae ut, cum
ultro solita sit miseris succurrere, omnino nequeat opem
postulantibus recusare. Itaque eam, qualem consuevit Ecclesia
salutare matrem gratiae matremque misericordiae, talem
semper, Rosario praesertim adhibito, experta est; qua re
Romani Pontifices nullam umquam.occasionem usque adhuc
omiserunt, quin Mariale Rosarium summis laudibus efferrent,
atque Apostolicae Indulgentiae muneribus locupletarent.
Iam vero dominicam instituti - ut ipsi intelligitis,
venerabiles fratres, - non minor est hoc tempore quam
ipsius Auctoris aetate opportunitas. — Quam multi hodie
sunt, qui pane vitae, id est caelesti doctrina, destituti,
tamquam inedia consumuntur ; quam multi, quos, veri
specie deceptos, magna errorum varietas avertit a Fide :
quorum omnium necessitatibus ut congruenter sacerdotes,
verbum Dei ministrando, subveniant, quantopere ipsos tum
alienae salutis cupidos, tum vero solida rerum divinarum
scientia instructos esse oportet. Quot etiam ingrati et immemores
Ecclesiae filii, a Iesu Christi Vicario vel rerum
ignoratione vel mala voluntate aversi sunt, quos ad com-