AAS 13 (1921), p. 374
^ERIGITUR NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA « DE TIERRADENTRO », IN COLUMBIA,
PARTE TERRITORII DISTRACTA EX ARCHIDIOECESI POPAYANENSI.
BENEDICTUS PP. XV
Ad futuram rei memoriam. — Cum in archidioecesi Popayanensi, Reipublicae
Columbianae in America meridionali, pars vulgo Tierradentro
nuncupata ac sodalibus Congregationis Missionis ad populos indigenas
spirituali ope destitutos excolendos commissa, peculiari indigeat itemque
sollicita cura, ut suscepti iam fructus augeantur feliciter, opportunum
visum est consilium eandem praedictae archidioecesis partem in
distinctam missionem erigere. Quare, omnibus rei momentis attento
ac sedulo studio perpensis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus
negotiis Propagandae Fidei praepositis, haec quae infrascripta sunt
statuenda existimavimus. Nimirum Apostolica Nostra auctoritate, praesentium
vi, ab archidioecesi Popayanensi territorium de Tierradentro
nuncupatum separamus sive distrahimus; atque in eo independentem
erigimus Apostolicam Praefecturam, quam de Tierradentro appellari
volumus, quamque sodalibus Congregationis Missionis commissam
permanere edicimus. Novae autem Praefecturae confinia haec sunto:
ducendo initium a confluvio fluminis Paez cum Rio Negro de Narvaez
(apud 2° 44' latitudinis borealis et I 28' longitudinis occidentalis a me-o
ridiano de Bogota) limes cursum huius fluminis sequatur, usque eo ubi
septentrionalis pars incipit montium quibus nomen Cordillera Central:
hinc, per hanc lineam montium, limes ad austrum dirigatur, usque ad
punctum ubi Cordillera Centralis dirimitur ab ea quae orientem versus
procedit; inde confinia sectentur montium seriem qui divortium aquarum
constituunt inter annuentes fluminis de Piata et afluientes fluminis
Paez (2° 3' latitudinis borealis et 3° longitudinis occidentalis) atque per
hanc montium catenam limes procedat usque ad scaturigines torrentis
Quebrada de Buenos aires; inde per cursum eiusdem torrentis procedat
usque ad eius confluvium in flumen Paez exindeque cursum huius fluminis
descendat usque ad eius ostium in Rio Negro de Narvaez, unde
initium est ductum.
Haec praecipimus et statuimus, decernentes praesentes Literas firmas,
validas atque efficaces semper exstare ac permanere, tuosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos per-