AAS 13 (1921), p. 476
MONAGEN. ET FRISINGEN.
AUGUSTAN. VINDELICORUM
DE FINIUM DIOECESIUM COMMUTATIONE
DECRETUM
Emus ac Rmus Card. Archiepiscopus Monacen, et Frisingen., assentiente
Rmo Ordinario Augustan. Vindelicorum, petiit ab Apostolica Sede
dismembrationem pagi Achrain a paroecia Uhlstädt archidioecesis Monacen,
et Frisingen., et eiusdem aggregationem paroeciae Murnau dioecesis
Augustan. Vindelicorum : idque tum ob magnum spatii intervallum, quo
fideles paroeciae Uhlstädt a propria ecclesia paroeciali distant, tum propter
nimiam asperitatem viarum illuc ferentium. Quibus precibus SSmus
D. N. Benedictus PP. XV, attentis omnibus ad rem facientibus et habito
favorabili voto a R. P. D. Eugenio Pacelli, Archiepiscopo tit. Sardian.
et Nuntio Apostolico in Germania, benigne annuendum censuit.
Qua de causa, Apostolicae potestatis plenitudine et suppleto, quatenus
opus sit, quorum intersit vel sua interesse praesumant consensu,
per praesens consistoriale decretum statuit, ut memoratus pagus Achrain
a paroecia Ohlstadt et ab archidioecesi Monacen, et Frisingen. disiungatur
atque paroeciae Murnau et dioecesi Augustan. Vindelicorum aggregetur.
Ad praemissa vero exsecutioni demandanda SSmus Dominus deputare
dignatus est eundem R. P. D. Eugenium Pacelli, eidem tribuens
facultates omnes ad hoc necessarias et opportunas, etiam subdelegandi
ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum: facto onere mittendi intra sex menses ad hanc S. Congregationem
authenticum exemplar peractae exsecutionis.
Contrariis quibusvis minime obstantibus.
Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, die
31 augusti 1921.
C. CARD. DE LAI, Ep. Sabinen., Secretarius.
L. © S.
Aloisius Sincero, Adsessor