AAS 13 (1921), p. 522

persona, quacum Apostolica Sedes olim convenerat. Ex quo
illud natura consequitur, ut etiam pacta et conventa, quae
inter Apostolicam Sedem et eas Civitates antehac intercesserant,
vim iam suam omnem amiserint.
* Verum si qui Rebuspublicis vel Civitatibus quas diximus
praepositi sunt, velint cum Ecclesia pacisci concordiam
aliis condicionibus quae mutatis temporibus melius congruant,
sciant Apostolicam Sedem - nisi quid aliam ob causam
sit impedimento - non recusaturam quominus ea de re
cum ipsis agat, ut cum aliquot iam agere instituit. Hoc autem
vobis, Venerabiles Fratres, denuo confirmamus, in pactiones
huiusmodi Nos minime passuros ut quidquam irrepat
quod sit ab Ecclesiae alienum dignitate aut libertate ; quam
quidem salvam esse et incolumem vehementer interest, hoc
maxime tempore, ad ipsam civilis convictus prosperitatem.
Nullus enim negaverit rei civilis religioseque consensionem
ad tranquillitatem! publici ordinis, quod bonum est
fundamentum ceterorum, non parum conferre. Etenim pax
a populis, tantas in omni genere ruinas perpessis, domi forasque
nimium; hodie desideratur ; ac tamen summo cum
moerore ac sollicitudine cernimus paci sollemnibus consignata
© scriptis nequaquam pacem comitatam esse animorum,
nationesque fere omnes, Europaeas praesertim, magnis
etiamnunc dilacerari discidiis, hisque adeo acerbis, ut ad ea
sananda vehementius in dies requiratur Dei miserentis manus,
in qua est virtus et potentia ... magnitudo et imperium
omnium.1
Ad ipsius igitur confugiamus clementiam eamque non
solum prece supplici imploremus, sed etiam conciliare studeamus
oportet, cum sanctius vitam instituendo, tum vero
in calamitosos, quorum nunc ubivis maxima, si unquam
alias, copia est, beneficentiae officia frequentando. Quoniam
autem huius rerum) omnium perturbationis, in qua versa-

1 I Par. XXIX, 12.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.