AAS 14 (1922), p. 372

nem Consistorialem mittendi infra sex menses, ab hisce Litteris datis
computandos, authenticum exemplar exsecutionis peractae.
Mandamus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis, ac sigillo alicuius
in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus adhibeatur
fides, quae hisce Litteris Nostris tribueretur, si exhibitae vel ostensae
forent.
Non ostantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus, universalibusque conciliis editis, specialibus, vel
generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis et quibusvis
aliis Romanorum Pontificum praedecessorum Nostrorum dispositionibus,
ceterisque contrariis quibuscumque.
Nemini ergo has Litteras Nostras dismembrationis, erectionis, exemptionis,
decreti, mandati, derogationis et voluntatis infringere, vel eis
contraire liceat. Si quis, vero, temerario ausu, hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli, Apostolorum
eius, se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo secundo, die vigesima mensis aprilis, Pontificatus
Nostri anno primo.

•g C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen. O. CARD. CAGIANO
S. C. Consist. Secretarius. S. B. E. Cancellarius.

Iulius Gampori, Protonotarius Apostolicus.
Raphael Virili, Protonotarius Apostolicus.
Loco Plumbi.

Reg. in Cane. Ap., vol. XXV, n. 29.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.