AAS 14 (1922), p. 541

Quae autem hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta
sunt, nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere, aut iis repugnare,
vel quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat,
hoc attentare praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis
a sacris canonibus contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis
statutis.
Ad haec autem exsecutioni mandanda deputamus venerabilem fratrem
Ioannem Bonzano, Archiepiscopum titularem Melitenensem, in
Foederatis Americae Septentrionalis Statibus Delegatum Apostolicum,
eique necessarias huic negotio facultates tribuimus, etiam subdelegandi
alium virum, in ecclesiastica dignitate constitutum, ac definitive sententiam
dicendi de quavis occurrente difficultate vel oppositione, imposito
onere ad sacram Congregationem Consistorialem intra sex menses,
fidem, authentica forma exaratam, absolutae exsecutionis huius Nostri
mandati transmittendi.
Decernimus denique has praesentes Litteras valituras, contrariis
quibuslibet, etiam peculiari et expressa mentione dignis, minime obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo
nongentesimo vigesimo secundo, die prima mensis iunii, Pontificatus
Nostri anno primo.

C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen. O. CARD. CAGIANO
S. Congreg. Consistorialis Secret. S. B. E. Cancellarius.

Iulius Campori, Protonotarius Apostolicus.
Leopoldus Capitani, Reg. Subst. ex spec. deleg.

Loco }Jj plumbi.

Reg. in Cane Ap., vol XXV, n. 56.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.