AAS 14 (1922), p. 64

ceptus XII kal. febr. anno MDGGGOXXII placidissime decessit ingenti
maerore luctuque orbis terrarum.
Vixit annos LXV1I mens. Il d. I.
Te £ in pace Pater sanctissime.

Cum autem capsa cypressina suo operculo clausa fuisset, fasciolis
sericis violaceis circumdata est, atque in his duo sigilla impressit supra
liquefactam ceram hispanicam Emus et Rmus D. Petrus Card. Gasparo
S. R. E. Camerarius, duo sigilla pariter impressit Emus et Rmus
D. Raphael Card. Merry del Val dictae Ss. Patriarchalis Basilicae Vaticanae
Archipresbyter, duo item Excmus et Rmus Richardus de Samper
Praefectus Sacri Palatii, duo denique Illmus et Rmus Iosephus De Bisogno,
Rmi Capituli Vaticani Decanus.
Quibus peractis capsa ipsa cypressina in aliam plumbeam capsam
introducta est cuius tectorium undequaque stanno firmatum est sigillisque
pariter munitum per manus eorundem qui supra capsam cypressinam
sigilla impresserant. Tectorium vero plumbeum hanc exhibet
inscriptionem una cum stemmate gentilitio eiusdem Pontificis:

CORPUS
BENEDICTI • XV • P • M -
VIXIT • ANNOS • LXVII • M • II • D • I •
ECCLES • VNIV • PRAEFVIT
ANNOS • VII • M • IV • D • XIX
DECESSIT • DIE XXII • IAN •
AN • MCMXXII •

Denique et capsa plumbea in alia capsa e ligno castaneo posita
est atque firmiter tectorio clausa supra quo eadem inscriptio cum stemmate
erat insculpta.
Post haec Cadaver recolendae sanctaeque memoriae Benedicti XV
brevi ducta pompa e sacello Chori ad Confessionem B. Petri delatum
est, unde, industri labore operariorum Basilicae (vulgo Sampietrini),
in cryptas vaticanas veteres introductum est, ibique sepulturae traditum
sub primo fornice mediae navis prope altare et cenotaphium Mariae
Christinae Sueciae Reginae.

EXSEQUIAE IN SIXTINO SACELLO

Pro tribus ultimis exsequiarum diebus, haec a Caeremoniarum
Praefecto edita est

INTIMATIO PER CURSORES FACIENDA, DOMI DIMISSO EXEMPLARI

Feria II, die 30 ianuarii 1922, hora decima matutina, in Sacello
Sixtino Palatii Apostolici Vaticani, in exequiis pro anima sa. me. Benedicti
Pp. XV, Missam cantabit Emus ac Revmus D. Card. Caietanus De Lai.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.