AAS 15 (1923), p. 195

simul cum limitibus administrativis provinciae de Diego Suarez; ad orientem
praesentibus provinciis de Vohémar, de Maroansetra et de Moramanga,
cum linea partitionis aquarum occurrentibus; ad meridiem, n. 18° latitudinis
meridiei; ad occidentem canale de Mozambico in cuius aditu archipelagus
de Comores invenitur, quod in novo vicariatu de Maiunga volumus
comprehensum. Eumdem autem novum vicariatum curis alumnorum Instituti
a Spiritu Sancto committendum statuimus.
Haec mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt,
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv
martii, anno MOMXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

II

ERIGITUR. VICARIATUS APOSTOLICUS DE « VOLTA INFERIORE » TN AFRICA

OCCIDENTALI.
PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. - Quae catholico nomini aeternaeque fidelium
saluti prospere ac feliciter eveniant, ea ut mature praestemus Nos
admonet supremi apostolatus munus,,, quo in terris, licet immeriti, fungimur.
Iamvero cum ea territorii vicariatus apostolici Togonensis pars
in Africa occidentali, quae nunc ditioni anglicae subest, post expulsos
Missionarios nationis Germanicae, curis Sodalium Societatis Lugdunensis
Missionariorum ad Afros finitimi vicariatus apostolici a Litore aureo
commissa, nunc in vicariatum apostolicum proprium erigenda sit, ut
uberiore ratione ibidem christiani nominis propagationi prospiciatur, Nos,
omnibus rei momentis attento ac sedulo studio perpensis cum VV. FF.
NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, haec,
quae infra scripta sunt, edicimus ac decernimus. Nimirum, certa scientia
ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium Litterarum tenore, motu proprio, partem territorii
vicariatus apostolici Togonensis in Africa occidentali, anglicae ditioni
in praesens subiectam, simul cum duabus regionibus de Quittait et de

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.