AAS 15 (1923), p. 293
probationibus, istarum ampbtudini scitius aptiusque prospexissent actores,
si iis etiam in locis, ubi prior vitae Servi Dei sese explicuerat periodus;
curavissent iuste ac legitime interrogari testes, ex eiusmodi tamen
omissione impedimentum nullum exsurgit, quo Causam necessario praesidio
fuisse orbatam aestimare quis posset.
Et revera, ut potestas detur rectum exercendi iudicium super virtutibus
alicuius Servi Dei, huius lustranda procul dubio erit totius vitae series
singulaeque studiose pervestigandae erunt actiones. Verumtamen,
si quando de Servis Dei agitur, in ultima senectute defunctis, quibus Frater
Marianus est accensendus, utpote qui fere nonagenarius hanc mortalem
posuit vitam, tunc, sicut valde proclive est intelligere, usu venire nequit,
ut de prima etiam eorumdem Dei Servorum aetate edoctiores suppetant
iique oculati testes; ad hoc quippe plus quam centenarii esse illi deberent.
Unde, rei quadam necessitate, aequus iustusque isto nuper descripto casu
cogitur iudex, quoad subsequentem eumdemque satis diuturnum vitae
cursum, iuridicis uti fruique probationibus ipsasque aptas exquirere planeque
idoneas ad eas praecipue adstruendas illustrandasque virtutes, quae
pro status cuiuslibet Famuli aut Famulae Dei conditione veluti propriae
esse censentur. Quapropter propositam hanc, eamque in sacri huius fori
disciplina receptissimam normam, Causae lucro, prout facili ratione providendum
erat, statim apponere connisus fuit Patronus; eaque proinde
innixus, postquam sub aspectum ponere ille sategit quae de priore vitae
Servi Dei stadio non multa, magni tamen pretii, auriti aliquot enarrarunt
testes, uno et altero accedente quoque non modicae auctoritatis documento,
animum suum suasque vires omnes ad illud convertit, in quo totius
situm est Causae caput.
Equidem, quae pro heroicis agnoscendis et diiudicandis virtutibus
necessario requiruntur elementa, eadem cuncta vel ex uno copiose haurire
licet humili ianitoris officio, quod, per annos supra quadraginta, in
sacro Civitelliano recessu Frater Marianus obivit, modoque obivit, ut
cunctis merito admirationi fuerit, quemadmodum in ordinariis et apostolicis
tabulis amplissime testati sunt ii praesertim, quibus rem suis oculis
inspiciendi non tempus, tot annorum spatio, defuerat neque occasio. Haec
autem quo breviore innuuntur verborum conceptione, eo generosiorem,
si penitius perpendantur, quam quasi absconditam in seipsis complectuntur,
produnt manifestamque faciunt virtutem. Etenim si quis sibi ante
oculos Fratrem Marianum constituit, ostiarii exercentem munus, id facere
ille nequit, quin secum ipse reputet seduloque recogitet, eumdem
Fratrem Marianum in coenobii ianua, in illo scilicet inter exteriorem mundum
et claustri recessum confinio, a Dei providentia fuisse collocatum.
ACTA, Vol. XV, n. 6. — 1-6-923. 21