AAS 15 (1923), p. 321

meritum et castimoniam. Discant ab homine summi ingenii
summaeque doctrinae, cum omnem tumorem animi horrere, tum
submissione supplici divini luminis copiam suis conciliare studiis;
discant, eodem magistro, nihil tam vigilanter quam voluptatis
blandimenta refugere, ne scilicet ad sapientiam contemplandam
caligantes mentis oculos adiiciant. Nam quod ipse vivendo praestitit,
ut diximus, sic confirmat praecipiendo: « Si quis abstineat
« a delectationibus corporalibus ut liberius vacet contemplationi
« veritatis, pertinet hoc ad rectitudinem rationis ».1 Quare divinis
admonemur Litteris: In malevolam animam non intrabit sapientia,
nec liabitabit in corpore subdito peccatis.2 Itaque si Thomae pudicitia
tum cum in extremum discrimen adductam vidimus, cecidisset,
verisimile est nequaquam Ecclesiam suum Doctorem Angelicum
habitu r am fuisse. - Quandoquidem igitur videmus, corruptelarum
illecebris deceptos, iuvenum plerosque iacturam maturrime
facere sanctae puritatis, seque dedere voluptatibus, Nos,
Venerabiles Fratres, vehementer vobis auctores sumus ut Militiae
Angelicae societatem, castimoniae Thomae praesidio conservandae
custodiendae conditam, usquequaque, praecipue in
sacrorum alumnis propagetis: indulgentiae autem pontificalis
munera, quibus a Benedicto XIII aliisque decessoribus Nostris
cumulata est, equidem confirmamus. Et quo facilius animum quis
inducat huic Militiae dare nomen, iis qui eam participant facimus
potestatem, loco cinguli, gestandi suspensum collo sacrum
numisma, cuius in adversa parte imago expressa sit sancti Thomae
cum Angelis ei zonam accingentibus, in aversa Dominae
Nostrae Eeginae Sacratissimi Rosarii.
Quoniam autem sanctus Thomas omnium scholarum catholicarum
rite est patronus constitutus, is qui utramque sapientiam,
ratione quaesitam divinitusque inditam, mirabiliter in se, ut
diximus, coniunxit; qui difficillimis nodis expediendis ieiunia precationesque
fere adhibuit; qui instar omnium librorum Iesu Christi
Crucifixi imagine usus est; idem, inquimus, sacrae iuventuti sit do-

1 II-II, q. CLVII, a. 2.
2 Sap., I, 4.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.