AAS 15 (1923), p. 333
parte inferiore erigenda^ melius consisteret, hodiernus Episcopus innuit
opportunum esse eidem dioecesi adiicere aliquot paroecias, quae ad dioeceses
Tamaulipanam et Sancti Ludovici Potosiensis modo pertinent.
Nos autem, postquam res a Delegato Apostolico in Mexicana Republica
mature perpensa fuerat et a Sacra Congregatione Consistoriali proposita,
accedente consensu Ordinariorum Tamauhpani et Sancti Ludovici Potosiensis,
habitis consiliis cum dilectis filiis Nostris S. R. E. Cardinalibus
eidem Sacrae Congregationi Consistoriali praepositis, oblatas preces benigne
excipiendas censuimus.
Quapropter, suppleto, quatenus opos sit, quorum intersit vel sua in- ^
teresse praesumant, consensu, novam dioecesim, Huejutlensem nuncupandam,
Apostolicae potestatis plenitudine, erigimus, cui has, quae sequuntur,
vigintiseptem paroecias attribuimus: Huejutla, Platon Sánchez, San Felipe
Orizatlan, Goacuilco, Yahualica, Huatzalingo, Tlanchinol, Pisaflores, Chapulhuacan,
Tepehuacan, Ganali, Zolotla, Xochicoatlan, Huatla, Chicoutepec,
Xochiatipan, Ylamatlan, Zontecomatlan, Ixhuatlan, Metlaltoyuca, Pantepec,
Jalpantepec, quae omnes a dioecesi de Tulancingo distrahantur; Tamazuncdle,
San Martin Ghalchicuantla et Jilitla, quae a dioecesi Sancti Ludovici
Potosiensis pariter distrahuntur; quibus adduntur aliae paroeciae vulgo
Tantoyuca et Tempoal, quae usque adhuc ad dioecesim Tamaulipanam
pertinuerunt.
Huius ita erectae dioecesis sedem atque cathedram episcopalem constituimus
in urbe Huejutla, a qua nomen dioecesis mutuatur; et tum huic sedi,
tum eius pro tempore Episcopis tribuimus honores, insignia, favores, iura
ac privilegia, quibus aliae cathedrales Ecclesiae earumque Antistites in
America Latina iure communi vel legitima consuetudine pollent ac fruuntur.
Quam cathedralem Ecclesiam suñraganeam constituimus metropolitanae
Ecclesiae Angelorum, eiusque pro tempore Episcopos iure metropolitico
eiusdem Angelorum Archiepiscopi subncimus, reservata tamen
Apostolicae Sedi facultate novam decernendi istius ecclesiasticae provinciae
istiusque dioecesis dismembrationem, quoties in Domino id expedire
visum fuerit.
Quod autem attinet ad dioecesis administrationem ac regimen, ad
Vicarii capitularis, seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad clericorum
et fidelium iura ac onera, aliaque huiusmodi, servanda iubemus
quae sacri canones decernunt.
Ad clerum, autem quod attinet statuimus ut, simul ac huius dioecesis
erectio facta fuerit, eo ipso presbyteri Ecclesiae illi adscripti censeantur,
in cuius territorio legitime exstant, vel ob animarum curam, vel ob aliquod
Ecclesiae officium.