AAS 15 (1923), p. 405
• ' 61. Testibus septimae manus iudex alios testes ex officio adiungere
potest, imo debet, quando scilicet testes septimae manus vel a parte
non inducantur, vel tres tantum aut quatuor inducantur, vel ad rei veritatem
illustrandam, etsi septem vel plures ab utraque parte producantur,
insufficientes sint.
62. inductio testium ex officio non est praetermittenda, cum ex
actorum instructione ediscitur, alias adesse personas de re controversa
edoctas, vel quae alio modo utilem attestationem reddere valent.
63. § 1. Si partes, aut earum altera, petant sibi pandi nomina testium
ab adversa parte aut ex officio productor um, iudex, audito vinculi defensore,
excluso quovis periculo corruptionis aut collusionis, et nisi aliquod
obstet impedimentum, id indulgere valet suo decreto, quod in actis referri
debet.
§ 2. Iudicis tamen est differre, prouti casus ferat, nominum publicationem,
postquam testes suam reddiderint attestationem.
64. § i. Argumentum ex corporis mulieris inspectione deductum,
per se, semper requiritur, nisi ex adiunctis inutile evidenter appareat
(Can. 1976; cf. infra, sub n. 85), vel aliunde haberi non possit, prouti
si mulier sit vidua aut corrupta.
§ 2. Quod si pars, non obstante iudicis decreto, absolute renuat
inspectioni se subiicere, ex adiunctis aestimandum erit cuinam causae
attribuenda sit haec recusatio; et utrum huius probationis defectui suppleri
debeat per alia argumenta seu probationes.
65. Praeter argumentum physicum, quod natum est complere probationem
per partium confessionem et per testes septimae manus aliosque
testes exhibitam, adsunt quoque argumenta et adminicula; et argumentis
accensemus documenta; adminiculis, indicia et praesumptiones.
CAPUT IX
De examine testium septimae manus
66. Inchoatur horum testium examen ab iis qui inducti sunt a
parte oratrice, et quidem a parentibus proximioribus, qui praesumuntur
magis instructi, postea audiantur extranei, uti famuli et viciniores, si
qui sint. Hic ordo tamen in auditione testium non est necessario servandus,
et integrum est iudici unum alteri praeferre. Si quis testis
inductus obierit, vel in iudicium non comparuerit, servetur n. 26; si
vero eo, ubi tribunal adunatur, se conferre non possit, audiatur iuxta
normas nn. 23 et 24.
ACTA, Vol. XV, n. 8. — 1-8-923. 28