AAS 15 (1923), p. 412

97. § 1. Clausa processus instructione, iudex aeque ad ipsius processus
publicationem, neque ad sententiam super ipsa inconsummatione
et causis ad dispensandum deveniat (Can. 1985).
§ 2. Nihilominus si partes aut harum altera, post conclusionem, petant
sibi ostendi vel testium nomina aut eorum responsiones vel aliquod
documentum, idque postulent gravi de causa, iudex, audito defensore
vinculi, necnon parte cuius intersit, si casus ferat, hoc indulgere valet,
intra limites tamen probatae necessitatis et excluso quovis periculo
collusionis et corruptionis; de publicatione autem processus aut alicuius
partis, expressa mentio in actis facienda erit.
98. § 1. Clauso processu, vinculi defensori acta omnia tradantur, qui
suas animadversiones conficere debeat, in primis animadvertens an
regulae hucusque traditae in processus instructione observatae fuerint,
necne.
§ 2. Deinde acta omnia una cum voto scripto Episcopi (can. 1985),«
vel, sede vacante, Vicarii capitularis vel Administratoris apostolici, vel
alterius legitime Episcopi vices facientis (Can. 429 et 431), et defensoris
vinculi, transmittantur ad H. S. C.
99. Praesentes regulae in instruendis processibus de non consummatione
semper erunt adamussim observandae, et si aliquando ab eis
aequa ratio suadeat esse recedendum, iudex de huius rei motivo rationem
reddat in actis, ut constet de inobservantiae causa.
100. Harum regularum observantia Ordinariis potissimum committitur,
et ad eos spectat a seipsis constituta tribunalia vigilare, ne ab iis
deflectant. Ipsis propterea integrum est, pro sua prudentia, quovis processus
momento, acta examinare, consilia et monitiones officialibus dare,
et eos, gravi de causa, ipso iudice subdelegato non excluso, audito
vinculi defensore, removere. Si quando his remediis fuerit locus, vel
aliud secutum sit inconveniens, cum acta transmittuntur, de re Apostolica
Sedes certior reddatur.
101. § 1. Acta iudicialia, sive acta causae, sive acta processus
(cf. can. 1642), transmittantur ad H. S. C. in authentico exemplari, cum
indice omnium actorum et documentorum, ad normam can. 1644.
§ 2. Quod si valde grave sit, sive ob necessarias expensas, sive
alia de causa, exemplar authenticum ad S. C. transmittere, fas sit Curiae
transmittere ipsa acta originalia, iis tamen cautionibus adhibitis, quae
pro locorum conditionibus suppetunt ad tutam documentorum transmissionem.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.