AAS 15 (1923), p. 421
gione et honestis moribus imbutam esse, ac bona existimatione gaudere,
ita ut mendacio obnoxia non existimatur. Quibus attentis, oratrix incapax
periurii putatur, etiam in sui favorem, et credibilis apparet quoad
assertionem de inconsummatione sui matrimonii. Ceterum cum idem
parochus, occasione porrecti libelli pro huius causae introductione,
rogatus a Revmo Ordinario, investigationes peregerit et cum praefata
muliere collocutus fuerit, censuit eandem sinceram et veridicam esse.
Quod autem ad virum conventum spectat, etc.
In fidem.
Ex paroecia..., die..., anno...
L. )$i S. N., parochus.
Ex adverso, si informationes non sint favorabiles, parochus iis
utatur verbis, quae a veritate minime deflectant, quaeque prudentia pro
diversis casibus suggérât.
Si parochus sponsos, vel testes, vel peritos non probe noverit,
neque certas de iisdem informationes aliunde, pro sua conscientia, colligere
queat, iudicem in sua responsione, adductis rationibus, aperte
doceat.
Iudex autem tunc alias personas probas et apprime instructas per
se rogabit, ve], si ita censuerit, per Ordinarium informationes ad rem
exquiret.
XIII
LITTERAE IUDICIS AD ORDINARIUM (QUOTIES HIC NON SIT IUDEX, ET EIUS
OPERA UTILITER POSTULETUR) PRO EXQUIRENDIS INFORMATIONIBUS.
Ulme ac Revme Domine,
In causa dispensationis matrimonii iV-iV., quae ex subdelegatione facta
ab A. T. die..., in hoc Tribunali instruitur, cum parochus sponsorum,
(vel testium vel peritorum ...) apposite rogatus, responderit se eosdem
coniuges (vel testesvel peritos...) haud bene cognitos sibi habere, neque
informationes tuto haurire aliunde posse, et hoc Tribunal eiusmodi
informationes ex aliis fontibus excipere non potuerit, A. T., pro sua
ampliore auctoritate et rerum ac personarum cognitione, dignetur directe
inquirere de religione, honestate et veracitate partium (vel testium,
vel peritorum), ita ut eorum depositiones seu relationes rite aestimari
valeant.
Interim, etc.
Datum..., die..., anno ...
Addictissimus famulus
L. j$i S. .N., Iudex subdelegatus.
N., actuarius.
ACTA, Vol. XV, n. 8. — 1-8-923. 29