AAS 15 (1923), p. 442

serat, caelestium honores rite, pro iis temporibus, detulit, deinde
Sedis Apostolicae auctoritate ratos, hanc quoque rem per ista
sacra sollemnia simul commemorandam esse putamus. - Ex
eorumdem igitur occasione sollemnium, Nos, ut pro Apostolicae
potestatis plenitudine, tanti viri cultum, in gentibus Alpinis ab
initio propagatum nulloque deinceps tempore intermissum, augeamus,
sanctum Bernardum a Menthone non modo Alpium vel
incolis vel viatoribus, sed iis etiam qui earum iuga adscendendo
se exercent, caelestem Patronum attribuimus. - Namque ex
omnibus exercitationibus, quibus honesta oblectatio quaeritur,
nullum genus dixeris esse isto salubrius - dummodo omnis
temeritas absit - ad animi valetudinem, nedum corporis. Cum
dure enim laborando et ad maiorem usque tenuitatem aëris
puritatemque nitendo renoventur vires ac roborentur, tum etiam
fit, ut et difficultatibus omnis generis eluctandis constantior ad
officia vitae vel ardua evadat animus, et illam rerum immensitatem
ac speciem contemplando, quae ex Alpium subhmitate
circumspicientibus patent, facile ad Deum, naturae auctorem et
dominum, mens assurgat.
Denique ipsius istius sollemnitatis quo amplior et splendor
exsistat et fructus, damus perlibentes, ut qui triduanae supplicatione
quae in honorem sancti Bernardi fiet, interfuerint, plenariam
peccatorum remissionem, usitatis condicionibus, semel lucrentur,
Potestatem autem facimus ei qui postremo die sacrum, pontificali
ritu, peregerit, nomine et auctoritate Nostra, praesentibus benedicendi,
proposita eis pariter plenaria admissorum venia. Auspicem
interea caelestium munerum ac peculiaris benevolentiae
Nostrae testem, apostolicam benedictionem tibi, venerabilis frater,
et clero populoque tuo, praesertim nobilissimae domui Comitum
a Menthone, amantissime impertimus.
Datum Romae apud sanctum Petrum, die xx mensis augusti
MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri anno secundo.

PIUS PP. XI

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.