AAS 15 (1923), p. 492

secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xn
mensis iunii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

V

DISMEMBRATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO TRANSVAALENSI, NOVA

ERIGITUR APOSTOLICA PRAEFECTURA DE LYDENBURG, IN AFRICA MERI-

DIONALI.
PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — In dissitis potissimum longo terrarum
marisque spatio ab hoc catholici nominis centro regionibus, ut facilior
sternatur via ad christiani nominis auspicatum incrementum, vigili studio,
pro supremi apostolatus divinitus Nobis commisso officio, consulere
nitimur. Iamvero, ut in Transvaalensi territorio, in Africa meridionali,
maiora fidei incrementa promoveantur, opportunum consilium Nobis
visum est regionem, quae, ad orientem versus, vicariatum apostolicum
de Transvaal adhuc constituit, ab eodem dismembrare et in separatam
missionem erigere. Quare, collatis consiliis cum W. FF. NN. S. R. E.
Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, motu proprio atque
ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine, praesentium tenore, statuimus ut a super
enunciato vicariatu apostolico de Transvaal sequentes districtus civiles,
nempe de Lydenburg, Barbeton, Carolina, Middelburg, Béthal, Ermelo, Biet
Betief, WaMerstroom et Standerton distrahantur sive separentur, atque
inde nova apostolica praefectura sub nomine de Lydenburg erigatur, curis
Sacerdotum Instituti Filiorum Sacri Cordis Ie^su, nationalitatis germanicae,
committenda. Volumus propterea ut nova haec praefectura apostolica
de Lydenburg limitetur ad septentrionem a praefectura apostolica
de Transvaal septentrionali; ad orientem a Lusitano territorio et a praefectura
apostolica de Swaziland; ad meridiem a vicariatu apostolico Natalensi,
a praefectura apostolica de Zululand et a libero statu de Orante.
Haec statuimus decernentes praesentes Litteras firmas, validas et efficaces
semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt nunc
et in posterum iugiter suffragari; sicque rite iudicandum esse ac defi-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.